Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

scopalia, videlicet obedientiam ; subiectionem et reverentiam, institutionem et destitutioiiem, correptionem et reformationem, ac censuram ecclesiasticam, sacramentorum omnium que ab Episcopo recipienda sunt ; collationem, venire ad Synodum. visitationem quoque annuam, et quedam alia sibi debita con­tra justitiam subtrabebant, et diligenter moniti de bis satisfa­cere non curabant; et quod faciatis eandem sententiam robur firmitatis debitum obtinere. Item quod auctoritate qua fungi­mur compellatis supradictos Arcbipresbyterum et clericos sol­vere integraliter decimas subtractas et non solutas de duobus annis preteritis et anni presentis, reditus quarum decimarum et jurium de supradictis annis facio ducentas et quinquaginta libras, in quibus reditibus et juribus predictum Episcopum Traguriensem spoliarunt; quare peto restitutionem de ipsis ; et predictos Arcbipresbyterum, et ceteros presbiteros et clericos Sybinicenses in predictis ducentis libris condemp­nare. Item peto in omnibus supradictis et petitis pre­dictum Arcbipresbiterum, et ceteros presbiteros et cleri­cos de Sybinico Traguriensis Diocesis, et in expensis quas fecit seu facturus est supradictus Episcopus Tragurii occa­sione decimarum et aliorum jurium sibi subtractorum, etquas fecit et facturus est pro supradictis decimis et juribus exigen­dis, et in expensis quas fecit et faciet in causa ista, seu pro­pter causam istam. condempnari. Item eodem modo procura­torio nomine supradicti Episcopi, et ipse Episcopus Tragurii peto iuxta traditam vobis formám, quod puniatis pena cano­nica Stanimirum Arcbipresbyterum de Sybinico, Rodinem et Tolcum, et Jobannem de Viaco presbyteros, et Stricum diaco­num, qui celebraverunt Divina post sententiam excommuni­cationis in eos latam a dicto Episcopo Tragurii in animarum suarum periculum, scandalum plurimorum, ipsius Episcopi preiudicium, et ecclesiastice discipline coutemptum, et adhuc celebrare non desistunt; boc est, ut ipsos ab omni officio et beneficio ecclesiastico propter irregularitatem sic contractam sententialiter deponatis, salvo jure addendi vei minuendi. Super qua petitione, lite legitime contestata, et exacto iuramento de veritate dicenda, volentes in spiritu humilitatis eorum contumaciam superare, mandavimus Arcbipresbytero et aliis omnibus clericis antedictis, ut quia eorum appellatio

Next

/
Oldalképek
Tartalom