Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

continetur constitucio et ordinacio de decimis Monasterij San­cti Martini predicti in dicta Prouincia et Comitatu Symigi­ensi existentibus, ad cerciorem et firmiorem tuicionem deci­marum eiusdem Monasterij humili cum instancia suplicauit, vt rescribi faceremus, nostroque sigillo authentico communiri. Cuius quidem particule legende authentice et approbafe tenor talis est: »Post obitum vero patris Stephanus adhue adolescens, fauore principum et plebis in patris solium laudabiliter proue­etus, ardenciori animo cepit veritatis propagator existere; quia quamuis adolescencie annis floreret ; non tamen cor in ore, sed os in corde habebat; scripturarum Diuinarum, qnibus adprime flagrabat, non immemor, judicium et jiisticiam in oculis proponebat, iuxta illud Salomonis : »Audiens sapiens disciplinam sapiencior erit, et intelligens gnbernacula possi­debit«. In omnibus itaque mandatis Deo fidelis dispensator existens, apud se cepit meditari, qualiter subiectum sibi popu­lum vnins Dei cultui maneiparet. Quod quia perpendebat abs­que vicinarum gencium confederatíone fieri minimé posse ; pacem cum exterarum Prouinciarnm populis fideliter institu­tam raborauit, vt eo securius, quod in mente tractabat, in nouella plantacione Christianitatis expleret. Sed aduersanus tocius bonitatis, inuidie plenus et malicie diabolus, vt sanctum Christi tyronis propositum disturbaret, intestina bella com­mouit; quoniam eius instinctu plebs gentilis Christiane fidei iugo collá submittere renuens, cum principibus suis adominio ipsius se subtrahere moliebatur. Ceperunt enim vrbes deso­lare, predia vastare, possessiones depredari, seruos cedere, et — ut cetera sileam — ipsi insultare. Cumque deelinare ipsi de via sua peruersa nollent, nec furor eorum saciaretur; Dux ipse conlidens de eterna virtute, ad superandam hostium rabiem multitudine exercitus sui sub vexillo Deo dilecti Pon­tificis Martini, sanctique martiris Georgij processit. Illis forte diebus vrbem, que wlgo Wesprem nuncupatur, obsederant, bee ad conuicia. eius commouentes; scilicet vt vbi Ducalis accessus conuersatorium habebatur, ibi consederent, quo faci­lior ingressus ad alia predia occupanda inueniretur. Ipse vero Diuina preeunte clemencia aduersus eos consurrexerat,. et hic in tide, i 11 i vero tantum in armis confidentes, vtrinque

Next

/
Oldalképek
Tartalom