Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

Capitulo confirmatus. Suscepta igitur confirmacione, confestim verbo ad verbum rescribi fecit tenorem prefate concordie ; que in vetusta pagina fere deleta scripta erat; terras eiusdem Ecclesie in presenti forma hoc ordine faciens annotari. Est autem in Balanzana terra trium uretenorum prope terram Dobre Maii; ad pontem eundo ad laculum est terra trium uretenorum prope; apud terram rufam est terra quatuor ure­tenorum ; apud Loquize est terra octo uretenorum. Et ego Gausinna Primicerius rogatus a prefato Marino clerico pre­sens instrumentum scripsi anno Dominice Incarnncionis mil­lesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense Február li. (Parlati Illyricum Sacrum IV. köt. 324. 1.) 204. IX. Gergely pápa megerősíti a casinohegyi apátságot a Raxa­tai egyház birtokában, a raguzai érseki megyében. 1237. Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs . . . Abbati et Conuentui Monasterij Casinensis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est, honestum ; tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis etut id per sollicituuinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Quapropter, dilecti in Domino filij, vestris postula­tionibus grato occurrentes affectu, Ecclesiam Sancte Marié de Roxata Ragusinensis Diocesis, cum pertinentijs suis, quam ex concessione bonc memorie R. Arcbiepiscopi Ragusini, Capituli sui, et quidem Sabini Patroni Ecclesie eiusdem accedente consensu proponitur vos adeptos, sicut eain iuste et pacifice possidet.is, vobis, et per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus. Nulli ergo hominum liceat banc paginam nostre confirmationis infringere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptauerit, 19*

Next

/
Oldalképek
Tartalom