Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

iobagionum Castri, penitus sint exempti, nec in eadem villa deseensum habere ualeant ; uel possint; sed in Castro, videli­cet in loco Castrensi (conde)scendaut ; et commorentur. Omnia siquidem iudicia in eadem villa exorta, et causas usque me­tas terre eorum actas (et) habitas, vt latrocinia, fúrta, homi­cidia, truncaciones corporum, et alia iudicia, in quibus bella, amputa(ciones c)apitum et truncaciones manuum accidenta­liter orirentur, ac omnia iudicia rninuta, villicus ipsorum et iudic(es possint) et debeant determinabiliter iudicare, in ipsa libertate qua hospites nostri de Zoloch, et de Zathmar. Pre­terea in ofíicijs nostris Comitibus Camere nostre concessis, ad usum seruicij nobis exhibendi, ijdem hospites nostri tot et (ta)ntos sales deferre, quot et quantos hospites de Deesakana deferunt, liberam habeant facultatem ; ex potencia Comitum C(amere) nostre antedictorum, habita nostra auctoritate. Hoc adiecto, quod terciam partém salium nostrorum, in portu Ré­gió iux(ta) fluuium Zomus descendencium, per eundem flu­uium deferre teneantur. Nec hoc pretermittentes, quod in prima via vernali primo et principaliter in vno kurb uuJgari­ter uocato, sales nostros deferant nauibus suis cumulatis in aqua prenotata. Adicimus eciam, quod de tributo Wyouada­tus Comitatus de Zounuk, ac Comitum Camere nostre preno­tate, tam in terra, quam in aqua, médium tributum dare tene­antur, et administrare. Ita scilicet, prout hec omnia in litteris Andree patris nostri karissimi, bone memorie, uidimus plcne et plenius contineri. Vt igitur ipsa libertás eisdem hospitibus nostris data et condonata, temporis precessu non mancat in concussa, nec per quempiam possit uiolari, presentes duplici sigilli nostri munimine uoluimus confirmare. Dátum per ma­nus Smaragdi Prepositi Albensis Ecclesie dilecti et fidelis nostre Aule Vicecancellarij,anno ab Incarnacionis (így) domini nostri Jehsu Christi millesimo dueentesimo tricesimo sexto, in Insula Erch. (Eredetie Dézs város levéltárában ; közli Szabó Károly.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom