Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

Preterea quandam partém terre illi terminatam sepe dictus duellator ab ipsis preeio comparauit. Et super vtroque faeto nostrum inuocans testimonium, prefatos uiros nostra statuit in persona. Quorum pari confessione nos predicte rei seriem agnoscentes, bominem nostrum, qui in uicinorum consciencia predictas terras certis metarum differencijs circumscriberet, destinauimus. Prima igitur meta est apud quendam riuulum qui dicitur Melnicha; quem riuulum transit uia, a cuius ripa una est malus ; ab altéra arbor que Hungarice dicitur egurfa ; cum eadem uia procedens uersus orientem uenit ad quendam montem, ibique predicta uia iungitur cum alia, etibidemsunt due mete terree; inde declinans uersus aquilonem uenit ad montem Jazouine, ibique sunt due mete terree, et prima meta usque huc uicina est terra Guerdine filij Ladise et fratrum eius; post latus ipsius montis tendens uersus orientem uenit ad riuulum Ribnic, apud quem riuulum est fons et due mete terree; inde uersus orientem uenit ad montem. ibique sunt due mete terree, in quibus est quercus; inde descendens uenit ad uallem, in qua ualle proceditur ad Crapinam, et usque huc a monte qui Jazouina dicitur, uicina est terra Turde Comi­tis ; inde secus Crapinam uenit ad locum, ubi riuulus, qui riuulus Riutna dicitur, iungitur cum Crapina, et usque huc ultra Crapinam uicinatur terra Elie et Cosme; et cum ipsa Crapina uenit ad molendinum Domozlay, ibique ultra Crapi­nam accedit terra Hraschine; inde cum quodam riuulo uersus occidentem uenit ad montem, et ibi pirus est pro meta; inde uenit ad caput riuulj qui Ribine dicitur, et cum eodem riuulo uenit ad Melnicham, a Crapina autem usque ad Melnicham uicina est terra Johannis supradicti et fratrum suorum; inde iuxta Melnicham uersus aquilonem protenditur ad primam metam Hoc eciam sciendum, quod super utraque terra fide­iussoriam caucionem prestiterit Jacou filius Martini, Hrane fiiius de Ragos. Et nos ad peticionem utriusque partis testi­monium de predictis perhibemus duobus litterarum paribus per ordinem alfabeti signatis et per médium uiuisis, factum dedimus annotari, ut ex litterarum conferencia rei probacio possit reperiri. Dátum anno M°CC 0XXX 0IIII° existente Secundo Stepbano Zagrabiensi Episcopo, domino Matthya Preposito, Magistro Pongracio Arcbidiacono et Cantore, MONUM, Hl ING. HIST. DIPL, XX. 18

Next

/
Oldalképek
Tartalom