Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

bilis páter, Episeopus Vesprimiensis, uidens nos esse iudices, et posse íacere plenam iusticiam de inferentibus iniuriam, Oguz Banum, qui vnus erat de nobis, traxit iu causam coram nobif, inpetens eum in liuue modum ; quod ipse quandam ter­ram Ecclesie sue nomine AVezmech, a prima fundatrico Eccle­sie sue Regina Gysla donatam, que est inter Drawam et_ Murám citra portum Worosd, iniuste occupasset, et occupa­tam violenter per suam potenciám detineret, et per multas ammoniciones eandem sibi nequaquam reddere curaret. Oguz autem Banus respondit ex aduerso, quod eadem terra esset terra sua bereditaria, et iure bereditario eam possideret. Et utriusque partis auditis proposicionibus dedimus eis proba­cionem, taliter videlicet, vt Oguz Banus probaret esse suam illám terram per homines de genere suo; et dictus Episeopus probaret esse Ecclesie sue, prout melius et efficacius posset. Qui cum assumpsissent se probaturos, in termino utrique parti assignato dictus Banus non comparuit, nec testes produxit; Episeopus autem nominatus produxit testes ydoneos coram nobis, viros satis nobiles, prouidos et diseretos; quos cum omnes diligenter inquirentes examinassemus, ipsi testimo­nium peribuerunl dicentes, quod ipsi secundum quod per se et per suos primos scire potuerunt, illa terra semper fűit Ec­clesie Wesprimiensis; et predecessores domini Roberti, qui fűit Episeopus AVesprimiensis, semper fuerunt in illa posses­sione. Nomina autem testium sunt hec : Capitulum Wespri­miense, Capitulum Zagrabiense, Buzad Banus, et Mycbacl fráter eiusdem, Gordon, Mortun, fráter Damase, Vrban filius Stephani, Cbeker filius Balad, Ilelyas filius Laurencij, Vul­chuk cecus, Marcus de genere Gordon, Gcorgius filius Comitis Luce, Jacobus Maior Exercitus Castri Zaladiensis, Cbcpan, Achylles, Blasius, Chetyl, Gregorius Decanus Wesprimiensis, Sacerdos Barnabas, Magister Endre Canonici Wesprimienses, Scynke, Adam de Pulach, et multi iobagiones nobiles eiusdem Ecclesie. Quorum omuium testimonijs diligenter auditis et in seriptis redactis assignauimus terminum utrique parti, octa­uam videlicet Johannis Baptiste, in quo finaliter procedatur in eadem causa. In quo comparante Episcopo nominato Oguz Banus non comparuit contumaciter, sed misit nuncium sim­plicem ad rccipiendum terminum iterato. Et nos, quamuis in

Next

/
Oldalképek
Tartalom