Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
ordine in predictis capitulis comprehenso quilibet nostrum tenetur observare, salvo modo et ordine expresso in nostra concessione, sub pena mille librarum Venecialium, exceptato medio romanato et infra ab ipsa pena, si cnltum f'uerit, quod emendari debeat in duplum et eas emendet et solvet, qui contra predicta fecerit; de quibus Comune nostrum babeat libras quinquaginta, et alias libras Venecialium quinquagintas ille vei illi, cui vei quibus offensum fuerit, et pena soluta nichilominus hoc scriptum robur optineat tirmitatis. Quod quidem scriptum, domino Duci Venaciarum et eius Consilio ostensum, ipsi seriatim audientes et intelligentes diligenter ipsum approbarunt. Et ut mains robur íirmitatis obtineat, in calce idem dominus Dux de voluntate sui Consilii voluit ipsum scriptum predictum muniri et sigillari suo proprio sigillo plumbeo. Signum suprascriptorum Johannis, Guidonis et Henrici Comítum, qui hoc rogaverunt. Ego Bartholomeus da Canal testis. Ego Romeus Quirinus testis. Ego Marcus Geno testis. Ego Petrus de Bonovicino presbiter et Nótárius, Ducalisque auleCancellarius complevi et roboravi. Ego Dominicus Fusculo presbiter Sancte Agnetis et Nótárius vidi in matre, et testis sum in filia. Ego Dominicus Delfinus Judex examinator vidi in matre, testis sum in filia. Ego Donatus Sancte Marié matris Domini presbiter et Nótárius hoc exemplum exemplavi anno Domini millesimo ducentisimo tricesimo tercio mensis Marcii, indictione sexta, Rivoalti, nichil addens vei minuens, quod sentenciam mutet, complevi et roboravi. (Ljubics, Mouumenta spectantia históriám Slavorum Meridionalium. I. köt. 49. 1.)