Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
Comitatus predicti regatur taliter per nos, quod uuus nostrum regat Civitatem a kalendis mensis Jauuarii proxime usque ad festum Sanctorum Apostolo rum Petri et Pauli primo venturum; et alius castella, videlicet Castrum Muscum, Dobregna, Verbenicum et Bcsca; et tercius insulam Parviki. Et qui rextrit insulam Parviki, regat Civitatem. Et boc teneamur observare usque ad sex annos, et tanto amplius quantum communiter concordes erimus, servato medii anni mutacionis de loco ad locum ordine suprascripto. Si vero aliquis nostrum abscens fuerit vei egritudine aut aliquo negocio prepeditus. quod in statuto termino régimén civitatis vei castellorum aut insule Parviki, ut dictum est, regere non possit, liceat ei vei eis vicém suam commitere uxori, sorori, filio vei filiis, filie vei filiabus, fratri, nepoti, genero sive consanguineo germano suis. Quilibet autem régimén, qui erit in dictis regiminibus, tenetur et facere debet iusticias et raciones de bominibus ipsius terre secundum consuetudinem eiusdem servato modo et ordine concessionis, exceptis de bominibus nostre familie et hiis, qui nostro aluntur pane et vino, qui omnes debeant iudicari per tres ad hoc ordinatos per nos, quorum etiam unum quilibet nostrum per se eligere debeat, et sentencia super premissis per eos ferri debeat secundum consuetudinem eiusdem terre eo Comite, qui tunc erit ibidem in regimine presens, sub cuius regimine ipsum maleficium fuerit perpetratum. Electiones quoque omnes sive electuras, quas fecerimus in dicto Comitatu, fideliter et sine fraude faciemus, non amicum ad hoc adiuvando, vei inimicum ob hoc offendeudo, sed aspicientes tantum comodum atque bonum et profectum ipsius Comitatus. Omnes autem reditus sive proventus,quos ex ipso Comitatu habemus et habebimus, percipimus et percipiemus, legaliter et fideliter sine fraude inter nos comuniter dividemus et parciemur. Si vero aliquis nostrum intromissum habét vei retinet de bonis et habere atque proprietatibus terrarum et casarum aliorum nostrorum duorum vei unius, reddere et assignare eis vei ei integraliter sine fraude usque ad médium annum debeat, et de cetero nemo nostrum uec homines nostri sive successores tam masculi quam femine in perpetum intromittant et retineant fraudulenter de bonis et habere sive possessionibus aliorum nostrorum