Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

120. Béla ifjabb király megerősíti Mothmer comes anyjának azon intézkedését, melylyel Topuskában lévő két birtokrészét az ottani apátságnak adományozta. 1225. In nomine Sancte Trinitatis. Bela Dei gracia Rex ; primogenitus Regis Hungarie, omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in Domino. Cum Ecclesia, que mater est omnium, per Regum ac nobilium dotalicia soleat sublimari, dignum est ut nos tam nostris, quam aliorum iustis donacionibus pium prebeamus favorem. Ad noticiam igitur universorum volumus pervenire: quod cum Motmerus per exarnen iudicii in nostra et nostrorum presencia quandam terram suam, que est sita eirca Toplica Canonicorum Zagrabiensium, in duello contra Cbristianum perdidisset; tandem mater eius lem M(otmerii) dictum Christianum de iniuria ac verecundia sibi illata graviter impetebat, quod eciam ad duellum est adiudicatum. Super quo eciam postquam ingressi fuissent in nostra presencia taliter composuerunt : ut duas partes memorate terre matri M(otmerii) pro iniuria illata restituit Christianus. Tandem vero eadem domina scilicet mater (Motmerii), ad nos accedens, propria voluntate sepe dictam terram Capitulo Zagrabiensi pro remedio anime sue assignavit, tali forma interveniente: ut, quamdiu sibi vita comes existeret, proventus illius terre sub proteccione Eccle ie sibi plenarie cederent, post mortem autem eius Ecclesia Zagrabiensis perpetuus existeret per omnia possessor; a nobis bumiliter postulans, ut nostrum super hoc assensum et confirmacionem preberemus. Nos autem habito consilio nostrorum Jobagionum, tam Ungarorum quam Sclavorum, tunc temporis circa nos existencium, iusfam ac piam peticionem illius domine decernentcs, benigne admisimus, ne in posterum ab aliquo possit retractari, presenti privilegio roborautes. Cuius terre prima meta incipit a Bedna versus rivulum

Next

/
Oldalképek
Tartalom