Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

volumus, quod terram Zoac, quam a Castro Supruniensi rece­ptam cum populis super eam commorantibus, sitatn in Raba­cuz, Petro Episcopo Jawriensi bone memorie contuleramus, que postmodum a Cosma successore suo alienata fuerat, nunc eandem cum nostro beneplacito per priores et antiquas metas ; quibus antea metata fuerat, ad preces et instantéra peticionera dilecti et fidelis nostri Gregorij Jawriensis Episcopi per fide­lem nostrum Comitem Osl filium Osl Comitis Ecclesie Sancte Marié, de qua, sicut prediximus subtracta fuerat, restituimus possidendam. Et ne fortuitu ab eadein Ecclesia ipsa terra possit uel debeat alienari, presentem concessimus pagiuara sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Dátum per raanus Magistri Stephani domini Pape Subdiaconi aule nostre Cancellarij anno ab Incarnacione Domini M 0CC 0XX°IIII a. Venerabili Thoma Strigoniensi, Reuerendo Ygrino Collocensi Archiepiscopis existentibus, Desiderio Chenadiensi, Roberto Wesprimiensi, Stepbano Zagrabiensi, Alexandro Waradiensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Briccio Waciensi, Renaldo Transiluano Episcopis existentibus et Ecclesias Dei feliciter gu­bernantibus; Jula Palatino et Comite Bruduiensi (így), Nicolao Curiali Comite Regine et Comite Supruniensi, Salomone Bano, Ladizlao Curiali Comite nostro et Comite Békésién si, Deme­trio Magistro Dapiferorum, Dyonisio Mag istr o Thawarnico­runi, Dyonisio filio Dyonisij Magistro Agazonura, et ceteris quam plurirnis Magistratus et Coraitatus tenentibus, Regni nostri vicesimo primo. (A pannonhalmi konventnek 1331-ki átiratából, mely a budai kir. kamarai levéltárban őriztetik.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom