Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
111. Zellovellus raguzai comes a spalatoiaknak azt Ígéri, hogy Raguzában számukra igazság fog szolgáltatni. /222. Zellovellus Dei et incliti Ducis Venetiarum gratia Ragusiensis Comes nobili et disereto viro eadem gratia Velcinno Spalatensi Potestati et Traguriensi Comiti, nobilibus ac reliqui plenitudini eiusdem Civitatis eorum ut fratribus salutem et dilectionem. Omnibus quippe patet, quod et vobis non est ocultum, quoniam Judas, olim Ragusensis Comes, nec vobis nec suis civibus iustitiam facere voluit, et ideo disensio et pignora inter vos et Raguseos de die in die crcscebat. Nunc autem, quia gratia Dei Civitas Ragusensis de confinibus Venetiarum habetur, velemus, ut mula omnia, que retro tempore usque nunc acta sunt, extirpentur, ita ut omnino non nominentur, set omnia cum iustitia examinentur, et ammodo pignora inter vos et Raguseos non sit. Si quis autem vestrorum aliquid babét adversus aliquem Raguseum, veniat et accipiat iusticiam sicut in patria, et nostris Ragusueis illuc venientibus plenam iustitiam fieri facite si piacet, et nemo audeat vei presumat pignorare aliquem antequam convicerit illum per rationem, quoniam parati sumus omnibus iustitiam plenam facere ut fratribus et araicis. Kívül : Nobili et disereto viro Velcinno Spalatensi Potestati et Traguriensi Comiti et nobilibus eiusdem Civitatis. (Ljubics, Monumenta spectantia históriám tílavorum Meridionalium I. köt. 31. 1.)