Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
metarius Crisan. Troceil fráter prefati V(ratizlai) Comitis habét per se predium nomine Orechoug iuxta Zawam. Stephanus etiam habét predium nomine Poiaína, cuius predii sunt metarii Vresc ex una parte, ex altéra Berizlou, ex tercia vero Posdis. Strizmer siquidem habét predium nomine Lipouz, cuius metarius est Martinus ex una parte, ex altéra parte Berizlou, ex tercia parte Drasey. Ut autem hec a nobis omnium supradictorum tam prediorum quam aliarum possessionum sepedicti V(ratizlai) Comitis et fratrum eius facta. confirmacio nullis unquam temporibus valeat retractari, et ne quis vicinonorum eius, sive cuiuslibet eondicionis alius, ipsum vei fratrea eius de prediis et possessionibus sepedictis presumat de cetero molestare, presenti eam pagina in noticiam deduci posterorum et Regie auctoritatis sigillo iussimus insigniri. Si quis vero huic nostre coníirmacioni obviator temerarius extiterit, Regiam graviter indignationem se noverit incursurum, et penam Regni consvetam, videlicet X marcas auri pro regali iudicio soluturum. Dátum per manus Magistri Thome Aule Regie Yicecancellarii, anno ab Incarnatione Domini MCCIX» Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reverendo Benholdo Colocensi Electo existentibus, Calano Quinqueecclesiensi, Bolezlao Waciensi, Catapano Agrienei, Symone Waradiensi, Kalenda Vesprimiensi, Gothardo Zagrabiensi, Desiderio Chenadiensi; W(ilhelmo) Transiluano, Petro Gueriensi, Ecclesias feliciter gubernantibus. Poth Palatino et Musuniensi, Bank Bano M(ichaele) Woiawoda existentibus, Marcello Bachiensi, Jula Budriguiensi, Moche Posoniensi, Nicholao Bichoriensi, Martino Keweiensi, Alexandro Simigiensi, Ochuz Suprouiensi, Moys Ferrei Castri Comitatus tenentibus. Regni nostri anno V. (Tkalcsics, Monum. historica Episc. Zagrabiensis I. köt. 17. 1.)