Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
superius dictum est. Si vero aliquis vcl aliqui supra scriptoí'um meorura fratrum ea omnia seeundum faeienda ni simul et unieuique pro sua sibi parte superius designata non observarent, cum eo ego, vei cum eis Comes ero, qui mecum pariter pro se ; et eo vei eis ; vobis vestroque Communi cuncta, que supra scripta sunt, voluerit observare, et deinde tenebor ego et ille, vei ille observare in toto omnia, que sunt supra dicta. Si autem de supraseriptis fratribus meis nullus fuerit, qui eo modo supra scripta omnia, que dicta sunt, voluerit observare : solus Comes ero, et tunc solus debeo universa, que dicta sunt superius, observare. Quod si nec ego, nec aliquis supraseriptorum fratrum meorum supraseripta bee omnia voluerit observare : Comitatus ipse in vos et in Commune vestrum cum omnibus supra concessis redire debet cum omni plenitudine rationis, ad faciendum de omnibus, quidquid vestre fuerit voluntatis. Et insuper vobis vestroque Communi debemus marcas argenti emendare quingentas, ut in ipsa concessionis carta legitur. Promittens promitto ego supra seriptus Petrus cum meis heredibus vobis domino Petro Ziani Dei gratia Venetie, Dalmatie atque Croatie Duci, quarte partis et dimidie totius Romani Imperii dominationi et iudicibus ac sapientibus Consilii et Communi Venetie, ac vestris successoribus et heredibus, me bee omnia, ut continetur superius, servaturum, nisi remanserit per vos, domine Dux, vei successorcs vestros et maiorem partém Consilii. Signum supraseripti Petri Mauroceno, qui cum seribere nesciret, pro se seribi et boc fieri rogabit. t Ego Joannes Julioni testis. f Ego Stepbanus Enzo testis. Signum Cancellarii : Ego Nicolaus Girardus presbiter, plebanus Sancii Fantini et Nótárius, Ducalis aule Cancellarius complevi et roboravi. Ego Vivianus seriptor, Nótárius et Judex domini Henrici Dei gratia invictistimi Romanorum Imperatoris, autenticum huius vidi et legi, nec addidi, nec minui, nisi si quod in eo inveni: ideo in libro isto fideliter excmplavi, et propria manu me afl'irmavi atque subseripsi. (Ljubics, Monumenta spectantia históriám Slavoram Meridionalium I. köt. 24. 1.)