Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
cipatus Capue, anno sexto Regni eius, tertio die stante mense Madii, indictionis sexte. Nos Mainardus Rogerius et Guillelmus Lombardus, Imperiales Judiccs Civitatis Termule, et ego Trasmundus, Miles Camerarius, una cum universo eiusdem Civitatis populo, volentes fraternitatem veram et amicitiam inviolatam cum Raguseis semper communicare et manutenere, pari consensu et comuni voluntate Raguseos omnes de cetero in cives nostros recipimus, et ipsos conservare et securos facéré in civitate nostra volumus et obfcamus. Preterea remittamus et quietamus universis civibus Ragusi plataticum universum et arboraticum in civitate nostra, ut de cetero sint apud dictis tributis liberi et absoluti, et nemo ab eis exigere valeat aut presumat, et sic non teneantur de bis alicui respondere. Habeant etiam in Civitate nostra illud ius et privilégium, quod nos babere soliti sumus. Quod privilégium scripsi ego W. Julianides miles et nótárius, qui interfui mandato predictorum Judicum, et iamdicti Camerarii, et totius populi. Actum in Termulis feliciter. f Ego Mainardus, Impe rialis Iudex. (Ljubics, Monum. sp. hjst. Slav. Merid. I. köt. 20. 1.) 55. I. Richárd angol király mint Raguza város es Lacroma sziget egyházainak jótevője. 1190—1203. Rector et Consiliarii Reipublicae Ragusinae etc. Quoniam justum et rationi consonum est, veritatis testimonium perbibere ; universis et singulis, ad quos spectat, et quomodolibet spectare poterit in futurum^ fide testamur indubia et notum facimus : Qualiter, postquam Henricus sccundus Anglorum Rex, sub Alexandro tertio felicis recordationis Pontitiee Maximo, coram Illustrissimis dominis Cardinalibus Legatis ad