Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
filijs Razlay et St. predictis perpetue donacionis titaio relinquendo; tercia .parte Hnlug et Touthlak salua remanente, que Emerico et Domiuico est devoluta. E conuerso autem filij Razlay et St. filius Ladizlai de possessione eorum heredi taria Ozkou vocata, iuxta terram Comitis Petri hereditariam, reliquerunt quandam particulam terre, que talium metarum cursu terris Comitis Petri copulatur : quod prima meta incipit in salice supra vnampaludem ab oriente, de qua venit ad duas metas, in quarum vna est salix; de quibus ibit ad tres metas angulares; abinde diuertit ad occidentem, et sunt due mete terree iuxta vnam viam eumulate ; quam saliendo currit ad duas metas; a quibus descendit ad metas angulares, quarum vna separat ipsam terram de terris Chama; ibique terminatur. Hoc adiecto, quod Petrus Comes filios Razlay a suis propinquioribus ; et e couuerso filij Razlay Comitem Petrum a suis consanguineis super diuisione facta tenentur expedire laboribus proprijs et expensis. Gregorius filius Vencezlay, prout pro se et pro Nicolao fratre suo aderat, consensum prebuit, et assensum; prout ratum sic presens scriptum contulimus nostro sigillo communitum. Magistro Mycbaele Preposito Ecclesie nostre, Blasio Custode, Symone Decano existentibus; anno ab Incarnacione Domini M°CC° nonagesimo primo. (A vasvári káptalannak 1360. „secundo die festi Beati Andree Apostoli" alatt „Magister Laurencius filius St. et Benedictus filius Johannis de Nadasd" kívánatára kiadott átiratából; mely I. Lajos király parancsára „nobilis domine Clare vocate consortis Nicolai filij Michaelis de Eguruar, filie videlicet Peteu filij Petri de Makra" kéréséből 1378. „tercio die festi Beatorum Petri et Pauli Apostolorum" újból átirva kiadatott; a budai kir kamarai levéltárban.)