Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

parte itaque orientali dictam terram dixerunt terminari terre Tazar, ubi cum metis terreis ab ipsa terra Tazar recitarunt se separari. Ipsam autem septimam partém assignabunt eis­dem filiis Ebed quarto die post octauas Sancti Regis ab una parte per arbitrium et sentenciam Dees, Andree filij Endere, Nicolai filij Stephani, et Hermani de Hermán ex parte filio­rum Ebed ; item Johannis filij Laurencij, Petri filij Mixa, Tho­me filij Moch et Alexandri filij Obulgani pro parte Tristani et aliorum mediante testimonio Capituli Castri Ferrei, et Balas de Lad, qui pristaldus extitit huius cause. Addicimus eciam, quod ea pars, que de huiusmodi composicione inter se habita resilierit, parti composicionem tenenti ante litis ingressum sex marcas soluet, prout ad id se pars utraque obligauit. Dicimns tamen, quod de composicione facta super septima parte terre nominate neutra parcium poterit resilire. Dicimus eciam, quod si notato die post octauas Sancti Regis partes, propter aliqua negocia Regni, non possent procedere in premissis ; extunc ui­cesimo secundo die Sancti Michaelis procedere poterunt in premissis. Post hec autem in quindenis Omnium Sanctorum partes coram nobis comparebunt ad recitanda premissa uel ad perempcionem cause. Dátum in Lipche sexta feria post quindenas Sancti Johannis Baptiste. Kivül ugyanazon kéz: Pro filijs Ebed contra Tristanum et alios super septima parte terre. (Eredetie börhártyán, melyről a hátulról oda nyomott pecsét lemállott, a nemz. muzeum kézirattárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom