Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
296. A pécsi káptalannak jelentébe III. Endre királyhoz, hogy Konrád mester Kopács birtokában statuáltatott. Ev nélkül. Excellentissimo domino suo Andree, Dei gracia Regi Hungarie, Capitulum Quinqueecclesiense oraciones in Domino. Receptis litteris Comitis Thome Magistri Curie uestre cum Thoma filio Laurencij de Gueresthy homine uestro, nostrum hominem Cosmam prebendarium Ecclesie nostre transmisinms, ut coram eo homo uester pro faeto principali,et pro octo iudicijs, in quibus Nicolaus filius Laurencij Palatini contra Magistrum Corrardum dignoscitur remansisse, eundem Magistrum introducat in possessionem Kopach uocatam, quam idem Magister Corrardus dicit esse suam, et per Nicolaum poteucialiter occupatam, a die introduccionis ?usque quintum decimum diem absque dampno eiusdem permansurum in eadem, si non fieret contradictum, contradictoribus in uestram preseneiam auocatis, seriem facti uestre Regie Excellencie reseriberemus. Idemque Thomas homo uester cum eodem homine nostro ad nos rediens nobis retulit viua uoce; quod ipse presente homine nostro in festő Ascensionis Domini accedendo eundem Magistrum Corrardum introduxit in prefatam possessionem Kopach uocatam pro faeto principali, et pro iudicijs supradictis, citando eundem Nicolaum filium Laurencij Palatini contra Magistrum Corrardum ad uestram preseneiam, terminum videlicet quindene residencie presentis exercitus assignando. Sed quia eadem terra Kupach est vacua et liabitatoribus destituta, ex eo homo uester in couicinis villis dixit, quod in predicto termino idem Nicolaus personaliter debeat comparere coram uobis super faeto principali peremptorie responsurus, et ante responsionem suam contra eundem Magistrum Corrardum satisfaciat in iudicijs supradictis, alioquin huic negocio finem debitum imponetis. Et bee ad peticionem Comitis Thome Judicis Curie uestre Excellencie uestre duxi28*