Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
Ferreo oraciones in Domino cum perpetue iidelitatis obsequio. Litteras Vestre Excellencie recepimus reuerenter, in quibu 9 vidimus contineri: quod vos quandam terram Cheuz vocatam Renoldo et Jaak filijs Ibed contulissetis, super quo precipiebatis nobis, ut unum ex nobis cum Mikou tllio Georgij hoiuine vestro mitteremus, coram quo idem Mikou homo vester reambularet ipsam terram presentibus commetaneis etvicinis, si non fi eret con t r adictum, contradictoribus autem. si qui fierent, ad vestram prcsenciam euocatis. Verurn cum vestris preceptis et m andatis fideliter in omnibus obedire debeamus, vnum ex nobi s transmisimus ad negocium exequendum ; qui demum ad nos rediens retulit requisitus, quod predictam terram Cheuz vocatam reambulas set presentibus commetaneis et vicinis ; et quia (i)idem non contradicebant, statuerunt ipsam terram Renoldo etJaakíiliis Ibed memoratis, super qua due mansiones fuerant inuente. Dátum in die Sanctoruin Cosme et Damiani. Nos itaque consideratis fidelitatibus et seruiciorum me ritis dictorum Renoldi et Jaak, primum Ladizlao Regi, et demum nobis in expedicionibus in confinio Regni nostri einergentibus contra Albertum Ducem Austrie, qui confinia Regni nostri deuastabat, et postmodum in exercitu nostro generáli, quem contra eundem Ducem Austrie habebamus, exhibitis et impensis, predictam terram Cheuz cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis vniuersis por dominum Ladizlaum Regem eisdem collatam reJinquimus, et de nouo dedimus et contulimus sepe dictis Renoldo et Jaak, ac per eos heredibus eoruudem, heredumque suorum posteritatibus jure perpetuo et irreuocabiliter possidendam sub eisdem metis et terminis antiquis, quibus eadem terra habita dinoscitur et possessa. In cuius rey memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per mauus discreti viri Magistri Theodori Albeusis Ecclesiae Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et íidelis nostri; anno Domini M°CC° nonagesimo primo, duodecimo kalendas Augusti, Regni autem nostri anno secundo. .Paiir Iván közleménye.