Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
idem tenuit et possedit, dedisset pro concamhio Magistro St.e pbano prenotato. iure perpetuo iu filios filiorum pnssidendas. E eonuerso autem idem Magister Stephanus possessiones suas Seentmartun ; et terram Condatur in hijs metis et terminis sicut possedit; item terram Bagatha ac Scelescygeche vocatas, hereditarias et empticias similiter dedisset in concambium Comiti Ocbuz antedicto iure perpetuo, et suorum heredum successoribus possidendas, in nouis metis a terra Gelse ipsam terram Scelescygeche separando. Incipit enim prima meta iuxta fluuium Kanysa in quadam Egerscyg, et uadit directe ad montem versus orientem per continuas nouas metas de parte meridionali vinearum de Gelse usque ad terminos terre Bogata prenotate; licet Thomas filius Comitis Tybe personaliter coram nobis comparendo, et tempore ereccionis ipsarum metarum, Magistrum Stephanum per liominem suum prohibuerit a donacione eiusdem terre Scelescygeche ; et Comitem Ochuz a recepcione coram nobis. Taliter autem ipse Magister Stepbanus se obligauit: quod ab omnibus inpetitoribus predictarum possessionum, quas Comiti Ochuz contulit, et specialiter a Comite Tyba super facto terre Scelescygeche expedire Comitem Ochuz proprijs suis laboribus et expensis, in eisdemque tenere ac conseruare; si uero expedire non posset uel in eisdem conseruare, extunc omnes possessiones Comitis Ochuz supradictas, licet eo tempore uideantur esse meliores et utiliores, remittet et restituet cum earundem vtilitatibus, absque dampno et sine lite, Comiti Ochuz prenotato. Similiter et Comes Ochuz ab omnibus inpetitoribus suarum possessionum, quas Magistro Stephano dedit, expedire Magistrum Stephanum assumpsit proprijs suis laboribus et expensis, et in eisdem conseruare; redditurus omnes possessiones Magistri Stephani cum earundem vtilita tibus, similiter sine lite et absque dampno, si non ualeat uel non posset ipsum expedire. Si que parcium uero earundem partém aduersam super facto possessioni m per se donatarum expedire non curaret uel non posset, et possessiones partis aduerse, sicut supra diximus, absque lite et sine dampno, non restituerit: soluet quinquaginta marcas parti alteri predictam composicionem obseruanti ante litis ingressura, prout se partes vltronea obligarunt voluntate. Yoluerunt eciam partes, et