Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

eis sub bulla nostra mittimus interclusam, et a te nostro et Ecclesie Romane nomine, sub forma, quam sub eadem bulla dirigimus, fidelitatis recipiant iuramentum. Tu autem illo in­fra Ecclesiam tuam illis diebus utaris, qui expressi in ipsius Ecclesie privilegiis continentur. Ut igitur signum non discre­pet a signato, sed quod geris exterius, illud serves in mente ; fraternitatem tuam monemus et hortamur attente, per Aposto­lica tibi scripta mandantes; quatenus bumilitatem et iustitiam dante Domino, qui dat munera, et premia elargitur, observare studeas, que suum servant et promovent servatorem, et Spala­tensem Ecclesiam, sponsam tuam, cures sollicite, auctore Do­mino, spiritualiter et temporaliter augmentare. [Dátum Romé apud Sanctum Petrum XV. kalendas Junij, Pontificatus no­stri anno quarto. (Theiner, Vetera Monumenta Slavorum meridionalium históriám illustran­tia. I. köt. 115.1. 197. VIII. Bonifdczpápa meghagyja a trau-i és a lesinai püspökök­nek, hogy az érseki palliumot adják át a spalatói érseknek. 1298. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus . . . Traguriensi et . . . Pharensi Episcopis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum palleum etc. transmitten­dum. Quocirca fraternitati vestre per Apostolica scripta man­damus, quatenus vos vei altér vestrum palleum ipsum iuxta premissam formám sibi assignare curetis, et ab ipso nomine nostro et Ecclesie Romane sub forma, quam vobis sub eadem bulla dirigimus, fidelitatis reeipere iuramentum. Formám au­tem iuramenti, quod ipse prestabit, de verbo ad verbum nobis per eiusdem Electi patentes litteras suo sigillo signatas per

Next

/
Oldalképek
Tartalom