Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

ne; fidelibus nostris Magistro Cruciferorum et Cruciferis de Noua Curia dedimus in mandatis, ut cum Luca juvene nostro vnum ex ipsis mitterent pro testimonio, coram quo idem homo noster predictam terram uel possessionem, conuocatis comme­taneis et vicinis iuxta Regni consuetudinem reambularet, et si ad nostram collacionem pertiuentem esse inueniret, extunc Ma­gistro Stephano eandem assignaret,contradictoribus adnostram presenciam euocatis. Qui quidem Magister Cruciferorum et Cru­ciferi nobis rescripserunt inhunc modum: quod predictus ho­mo noster coram ipsorum testimonio prenominatam terram seu possessionem Belniura nuncupatam coram commetaneis et ui­cinis reambulasset per ueteres metas et antiquas, et nullo contradictore existente, sciendo ab omnibus, tanquam ius ip­sius esse hereditarium, ipsi Magistro Stephano assignasset. Uerum cum idem Magister Stephanus illustribus Regibus, pre­decessoribus nostris íideliter seruiuerit, sicut nobis per Baro­nes nostros recitatum extitit, ac eciam a tempore coronacionis nostre semper et ubique locorum iu diuersis expedicionibus Regni nostri, et specialiter contra infideles nostros, non par­cendo rebus suis, et possessiones suas spoliari, cum effusione sanguynum multorum seruiencium suorum, seruicia fidelia pro Corona Regia exibuerat graciosa. Nos pro huiusmodi merito­rijs seruicijs suis, et in recompensacionem omnium darupno­rum suorum, ac pro morte seruientum eiusdem, prefatam ter­ram et possessionem Belmura uocatam, cum utilitatibus suis vniuersis et circumstancijs eiusdem, sub eisdem metis et ter­minis, in quibus per priores possessores limitata fuerat et possessa, sepedicto Magistro Stephano, et suis heredibus, he­redumque suorum successoribus sine preiudicio iuris aliorum dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabi­liter possidendam, tenendam pariter et habendam. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessi­mus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus disereti viri Magistri Gregorij Electi Albensis Ec­clesie aule nostre Vice - Cancellarij dilecti et íidelis nostri anno Domini M°CC° nonagesimo septimo, pridie kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno octauo. (Eredetie börhártyán, a függő pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levél­tárban.) , I

Next

/
Oldalképek
Tartalom