Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
obligarunt: tamen ne hee diuisio iam nune et ab olim liabita siue facta, sicut premittitur, inter partes secundum contineneiam huius presentis priuilegij nostri et horum duorum priuilegiorum nostrorum priorum hoc iudicio centum marcarum mediante, ne forte aliqualiter retractari uel dissolui possit temporis in processu, ex eo utraque pars de mera uoluntate sua hoc iudicium siue penam singularum centum marcarum ab utroque priuilegio nostro eximeutes exceperunt exthraentes (így) abolendo, uoluerunt et pronuuciarunt non teneri; isto modo, scilicet si qua parcium uel singularis pars de partibus retractare uolens hanc diuisionem in toto vei in parte, absque strepitu Judicij alicuius calumpniatrix habeatur;nichilominus hee totális diuisio in hys tribus paribus priuilegiorum nostrorum, et in patentibus litteris domine Ducisse contenta seriose et expressa, in suo robore inuiolabiliter et irrefragabiliter permaneat in perpetuum duratura. Hoc non pretermisso, quod quia prefata possessio Orrywa vocata cum castro suo nunc est extra manus parcium utrarumque: pro eo partes hanc possessionem cum castro suo recuperare et rehabere, sicut expedierit, eciam redimere, módis omnibus absque intermissione ad hoc laborantes, debeant et teneantur communibus suis laboribus et expensis. Cursus autem metarum per modum diuisionis separancium vniuersalem possessionem utrarumque parcium ultra Drauam existentem, sicut in priuilegio nostro priori exinde confecto uidimus contineri, talis est: Incipiendo scilicet in medio duorum stagnorum Ordan uocatorum in una meta terrea, in qua est arbor ylicis decorticata in aliqua sui parte pro signo, tendit directe semper ad partém orientalem, primo ad unam arborem pirus decorticatam in aliqua parte pro signo; deinde vádit ad alias tres arbores fraxsiny, wlmy et ylicis stantes coniunctim, quarum rami inter se mixtim creuerunt, ubi est una meta terrea, ibique intrat in quandam magnam siluam Bodzygos uocatam; procedendo per médium huius silue venitur ad duas arbores gerthycim et thul alicubi decorticatas pro signo ; abinde itur ad quoddam stagnum Yezercha uocatum; quo quidem stagno transito per médium venitur inter duas vias ab binas arbores ylicum, sub quibus est meta terrea, vbi exitur ab eadem silua Bodygus, et iuxta aquam Woyna vocatam itur ad arbores pomi