Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

147. Omodé nádornak iteletlevele, mely által Tibor comes Visnyó helységnek, Rénold nádornak fiai által neki átengedett birto­kában megerősíttetik. 1296. Dátum pro memória, quod cum iuxta continenciam prio­rum litterarum nostrarum Comes Tyburcius de Keer pro Jo­banne dicto Kocbwr filio Nicolai fratre suo primo contra Rey­noldum Palatinum, et postmodum contra Petrum et Jula filios eiusdem Palatini mortuo patre eorum super quadam terra Vis­nio vocata, quam predictus Palatinus memorato Johanni titulo concambij mediaute priuilegio domini Ladizlai Regis incliti contulerat, coram nobis tamen dyucius ventilasset, ad vltimum per formám judiciariam, sicut in litteris nostris memorialibus, Capituli Agriensis et Conuentus de Jazow super boc confectis nobis presentatis vidimus contineri, eandem terram Yisnyo cum plenitudine sui juris dederunt et contulerunt iuxta conti­nenciam priuilegij predicti domini Regis iam dicto Comiti Ty­burcio predicti filij Reynoldi iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Et quia per Petrum filium Magistri Petenye, ne predicto Comiti Tyburcio eadem terra statueretur, contradi­cebatur, primo per officiales suos, quorum nomina et asser­ciones in litteris memorialibus Capituli continentur, et post­modum per se ipsum coram nobis personaliter comparentem, relatum extitit et sentencialiter diffinitum, quod predictam terram Visnyo per filios iam dicti Palatini sepedicto Comiti Tyburcio iure perpetuo pacifice totaliter possidere permisit conseruandam. Dátum in Gwncb in octauis Natiuitatis Beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo CC° nonagesimo sexto. (Garai Miklós nádornak 1406-ki itéletleveléböl; a budai kir. kamarai la­véltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom