Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

Vicarium nostrum duximus statuendum, tibi in spiritualibus casibus visitandi, corrigendi et reformandi Ecclesias, et eas ac cimiteria reconciliandi, consecrandi altaria, nec non bene­dicendi et crismandi, ac etiam conferendi ordines personis ydo­neis de Urbe, quas tibi contigerit canonice presentari, audiendi quoque confessiones, et imponendi salutarem penitentiam pro commissis, potestatem plenariam concedentes. Tu itaque, sicut filius benedictionis et gratie,huiusmodi officium humiliter et de­vote suscipias, et illud secundum prudentiam, quam tibi Domi­nu ministrabit,studeas exercere,ita quod aDeo exinde prémium, nostram et Apostolice Sedis gratiam, et ab bominibus bonam famam merito eonsequaris. Dátum Anagnie XII. kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno secundo. (Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium históriám illustran­tia I. köt. 112. 1.) 146. Lodomér esztergami érsek az esztergami káptalannak visszaítéli a Miklós esztergami polgár által eddig haszonbérben birt föl­det. 1296. Damus pro memória, quod cum iuxta continenciam prio­rum litterarum nostrarum memorialium, tercio die octauarum Epiphaniarum Domini Petrus Decanus, uel Johannes Curialis Comes, aut unus trium Procuratorum Ecclesie nostre Strigo­niensis, contra Nicolaum aurifabrum, Ciuem Strigoniensem, Strigonij in Capella nostra debuisset iuramentum deponere super eo, ut idem Nicolaus aurifaber pensionem terre eorun­dem fratrum nostrorum inter clausuram aque Toplicha consti­tute, eisdem fratribus nostris a quadriennio negligenter et contumaciter non dedisset, videlicet unciám regalium et usua­lium monetarum ; ipso die iuramenti adueniente, que incidit in die Dominica, licet idem Comes Johannes, presentibus Ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom