Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
50. Apor mester pozsonyi főispánnak Apka nevű helység határait szabályozó intézkedése. 1291. Nos Magister Opowr Comes Posoniensis memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod nos visis litteris domini nostri Regis super facto cuiusdam terre Castri Posoniensis Apka vocate, per Nicolin, Isaac, Ladizlaum, Andreám, Ileres et Jacobum iobagiones Castri Posoniensis nobis exhibitis, ipsam terram Apkam, que a parte septemtrionali terre Iwanch contiguatur, a parte vero őrientali ville Abbatis Olock vocate vicinatur; item a parte meridionali terre Comitis Petri filij Tyburchij Adasioanusfelde vocate, et villis Recke et Pekchen vocatis similiter vicinatur, reambulatam presentibus conmetaneis et vicinis statuimus ipsis Nicolyn, Isaac, Ladizlao, Andrea, Ileres et Jacobo predictis sub antiquis metis et terminis nullo contradictore existente possidendam et habendam. Dátum in Werekenee dominica proxima ante festum Beati Galli confessoris, anno Domini M°CC° nonagesimo primo. (III. Endi '6 kiralynak 1291. megerősítő okmányából, mint lentebb 23. sz. alatt.) 51. Az Aha nemzetség tagjai közti birtokosztály 1291. Nos Comes Omodeus filius Comitis Dauid, Magister Dyo nisius filius Bodun, Comes Bodun filius Georgij, ceterique nobiles de genere Aba ; memorie commendantes tenore presen-