Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

rie nostre deputato, mittatis vnum ex vobis fidedignum, coram quo idem Comes Thomas, vnacum homine quatuor Judicum Nobilium de Comitatibus Hunth et Neogradiensi constituto­rum, quem ijdem ad hoc deputauerint, assoeiato eciam ad hoc homine venerabilis patris Archiepiscopi Strigoniensis, Deme trium filium Dobak, et Tybam fratrem eius , Chapk, et Elek fratrem eiusdem, Mikom, Phylippum et Renedictum cognatos eorum, in quasdam possessiones Deers et Demetrij filiorum Hunt, Drágul et Legen vocatas, in quas ijdem Demetrius et Thyba ac alij cognati sui iuxta contineneiam ipsarum littera­rum nostrarum introire debeant, introducant permansuros in eisdem. sine destruccione possessionum earumdem usque ad exitum presentis negocij, quod agitur inter eosdem Deers et Dcmetrium ab una parte, et Cepk ac alios cognatos eiusdem predictos ex altéra coram nobis. Volumus tamen, quod medio tempore (iusti) proventus, videlicet vsusfructus dictarum pos­sessionem per eosdem, qui in predictis possessionibus resident, percipientur sicut decet. Posthec nobis huius seriem, cum statu et qualitate dictarum possessionum, prout idem homo noster in introitu ad easdem possessiones inuenerit, nobis fideliter rescribatis. Dátum prope Monasterium tercio die Beati Mathey Apostoli. (Az esztergami káptalannak jelentéséből, mint alább a mélt. báró Perényi család levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom