Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

memoratis nobilibus de Bikchey et eorum heredibus heredum­que ipsorum successoribus irrefragabiliter in sempiteruum possidendam. Et partes in terris prehabitis sese vice mutua expedire tenebuntur. Tenor autem priuilegij, quo mediante Nicolaus, Matias et Benedictus terram Bikchey possederunt, talis est: Capitulum Wacieusis Ecclesie stb. (következik a váczi káptalannak 1275-ki bizonyságlevele mint fentebb 92. sz. a.) Adiecerunt eciam, quod dimidietas ecclesie Beate Vir­ginis a parte septemtrionali cum cimiterio et via, per quam duo currus se obuiantes transire poterunt, cedit Nicolao, Matie et Benedicto sepedictis, pars vero ecclesie et cimiterij nobili bus de Bikchey extitit deuoluta. Metas vero Tagadopachia cum particula terre prenotata taliter descripserunt: Incipit prima meta a parte orientali iuxta terram nobilium de Kata iuxta fluuium Tapeu, et tendit versus moutem paruum, ubi sunt due mete ; exhinc ascendit super alium montem ; postea super tercium montem; et vltimo super quartum maiorem montem, vbi in quolibet monte sunt posite due mete; deinde descendit, et in descensu sunt due mete, iuxta Fiuzeg posite sunt due mete ex altéra parte Fiuzeg sub piro; iuxta viam magnam que vádit versus Budám sunt due mete; iuxta Feulduar vádit ad laterem montis, et tendit in campum; de­hinc post metas, que sunt iuxta Feulduar super montem po­site sunt due mete; deinde iterum in campum, ubi sunt due mete; exhinc procedit inter dumos, vbi sunt due mete iuxta viam, que de villa Disue vádit contra Bertel, vbi sunt tres mete; postea tendit versus occidentem iuxta magnam metain, que separat de terra Stepbani filij Omodey, vbi posuerunt nouam metam iuxta antiquam, et descendit versus septemtrio­nem ad duas antiquas metas, eciam iuxta antiquam metam aliam posuerunt nouam; in valle Zedriesuolg sunt tres mete et unam renouarunt; ascendendo montem sunt due mete; prope feulduar est una meta, et una noua iuxta Ferte et alia antiqua; inde procedit ad partém occidentalem sub monte iuxta Ferteu vsque metam Pag filiorum Tymotey, et ibi sunt super cauernam due mete; procedit eciam versus septemtrio­nem, vbi sunt due mete una noua et alia antiqua; dehinc pro­cedendo similiter directe sunt due mete; procedendo vltra

Next

/
Oldalképek
Tartalom