Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

fueruut intimata, eisdem Oliuerio et, Herbordo, et per ipsos beredibus eorum heredumque suorum successoribus cum omnibus vtilitatibus ; attinencijs et pertinencijs suis uniuersis, dedimus, donauimus et contulimus de omnium Baronum no­strorum consilio, consensu et assensu, iure perpetuo possi­dendam. Mete autem terre eiusdem, sicut ex tenore littera­rum Abbatis et Conuentus Zaladiensis nobis innotuit, lioc ordine distinguntur : Prima méta incipit ab oriente a fluuio Zala tendens uersus meridiem ad riuulum Fernukag vocatum, ubi sunt due mete; deinde pergit ad metas terre ville Jerse yocate transeundo dictum riuulum; hinc eundo iuxta fluuium Howas nuncupatum, et ibi in ualle sunt due mete iuxta uiam ; deinde pergit ad caput cuiusdam vallis, ubi circa uiam sunt due mete ; hinc peruenit ad commetaneitatem Ga­brielis et Iveseud; abinde flectitur ad aquilonem in uia, et ibi sunt due mete; deliinc uenit ad fluuium Fenukag, ubi sunt due mete; inde in monte sunt due mete, una terrea et alia in arbore cerasea; deinde transeundo quandam vallem uenit ad montem, ubi in antiqua via sunt due mete; abinde uenit ad uerticem vnius vallis, ubi sunt due mete; hinc tendit ad partes fluuij Zala ad duas metas; dehinc regreditur ad metas terrarum predictorum Keseud et Gabrielis, et ibi terminatur. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine robora­tas. Dátum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice Cancellarij dilecti et íidelis nostri anno Domini millesimo CC°LXX° tercio, regni autem nostri anno secundo. Metropolitica Sede Sancte Strigoniensis Ec­clesie uacante; venerabilibus patribus Stepbano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancel­lario, Philippo Waciensi aule domine Regine karissime con­sortis nostre Cancellario Comite Neugradiensi, Tymotbeo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter guber­nautibus. Rolando Palatino, Ilenrico Bano tocius Sclauonie, Joachino Magistro Tauarnicorum Comite de Plys, Matheo Bano Judiee Curie, Nieolao Woyauoda Transsiluano Comite de Zonuk, Renoldo Magistro Dapiferorum Comite Zalgageu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom