Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

quod Tywan et Theodorius filij Viliam de Olazi fideles nostri quandam particulam terre in Medekes de Lypto existentem, pecierunt a nobis sibi dari. Et quia de qualitate et quanti­tate ipsius terre , et utrum nostre collacioni sit pertinens nec ne, nobis non constat ueritas, fidelitati vestre precipientes mandamus, quatenus mittatis vnum ex vobis viruin idoneum pro testimonio, eoram quo Johanes clericus de eadem Olazi homo noster, presentibus conmetaneis et vieinis reambulet ipsam terram, et si nostre collacioni pertinentem inuenerit, certis metis a terra populorum nostrorum de Topla, de Varalia et de Hodaz distingendo separando, statuat eisdem Tywan ac Theodorio, et si non fuerit contradictum; contra­dictores vero si qui fuerint, ad nostram citet presenciam, ad terminum conpetentem; post hec qualitatem et quantitatem terre predicte simul cum cursibus metarum et serie tocius facti nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude in octauis festi­uitatis beati Jacobi Apostoli anno Domini M°CC°LXX° tercio. Nos igitur preceptis Celsitudinis Uestre obtemperare cupientes ut tenemur, misimus hominem nostrum idoneum una cum homine uestro Johane Clerico ad premissa exe­quenda; qui demum ad nos reuersi dixerunt, predictam par­ticulam terre reambulasse presentibus conmetaneis et vieinis, et eisdem Tywan ac Theodorio statuisse, nullo penitus contra­dictore apparente. Cuius quidem terre mete hoc ordine distin­guntur : Prima meta incipit in fluuio Vaag; deinde pertran­siens insulam, et transiens venam ipsius Vaag, vbi fluuius Medekes cadit in ipsam venam; inde per eundem fluuium ascendit supra ad magnum spácium, tenendo metas cum Mar­cello, et venit usque metas Topla; ibidem in transitu seu vadu ipsius fluuij, vbi uia tendit in Castrum magnum, exit ad orientem ad terream metam; deinde ascendit ad berch, et deuenit ad uiain, que ducit in Hodaz, et in uillam Varalia, et ibi est terrea meta, que separat a duabus villis predictis; abinde tendit ad meridiem iuxta metas uillarum predictarum pertransieus quendam berch virgutosum, et deuenit ad ter­ream metam; postea tendit eciam ad terream metam, que separat a terra populorum Olazi; et deinde deciinat ad occi­dentem , per quandam monticuli aciem descendit ad terream metam, que est iuxta semitam; inde reflectitur descendendo

Next

/
Oldalképek
Tartalom