Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

domum habuisse, et ibidem mansisse asserendo; sed nune nec ipsius Stepbani, nec alicuius alterius domus est in eadem. Item quandam particulam eiusdem terre superiorem a parte Kamaruu, que quidem particula creditur esse trium aratrorum, officialis Walterij Comitis de Ivamarun dixit esse eiusdem W. Comitis domini sui; asserendo, quod ipsa particula fuerit piscatorum domioi Regis, et quod eam dominus Rex Waltero Comiti contulisset; et idem officialis Waltery Comitis super ea­dem particula, que separata est metis, sed non multum antiquis, nomine domini sui W. Comitis contradixit. Sed excepta hac particula, que trium aratrorum esse creditur, ut predictum est, et terra vnius aratri, quam Stephanus suam esse dicit, super rc­liqua parte tocius predicte terre non extitit per aliquem contra­dictum ; et sic eandem terram Sceun, habentem fenetum, et ab vna sui parte iux^a Danubium adiacentem, sed siluam uel alias utilitates non habentem, ut dixerunt, idem R. Prepositus sta­tuit et assignauit Nicolao nepoti Wecb memorato. Racione autem predicte particule, super qua nomine Waltery Comitis contradictum extitit, eundem W. Comitem citauit atl uestram presenciam, assignando sibi pro termino diem quintumdeci­raum computandum ab eo die, quo Rarones ucstri, et Comes Walterus inter eos, post reuersionem suam de Vienna, Uestram viderunt Maiestatem. Dátum in vigilia Pentecostt.s. K i v ti 1: Domino suo Illustri Regi Hungarie pro Nico­lao nepote Wecb super terra Sccun. (Eredetie börhártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levél­tárban.

Next

/
Oldalképek
Tartalom