Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
420. IV. László király Spalato várost eltiltja attól, hogy magának a külföldről elöljárót választhasson, s inti hogy polgári kötelességeit híven teljesítse. Év nélkül. Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Communitati Ciuitatis Spalatisalutem et gráciám.Quia nobis semper fidelitatis opera exhibuistis indefesse, uos prosequimur Regio cum fauore; sed quia propter variarum guerrarum discrimina ad uos aecedere nequimus usque modo. Intelleximus, quod vos Judiees extraneos de alijs Ileguis recipere consueuistis; quod non est fidelitatis ind''cium. Ciues eciam nostros Tragurienses non modicum discrimini perturbare; quosdam eciam nobis fideles de vestra Communitate expulistis. Quare fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus, si nos, naturalem dominum, Regem Hungarie et Croacie cognoscitis, ex nunc Judiees extraneos de Communitate vestra expellatis, et de Regno nostro nobis fideles pro Potestate vobis assumatis; ac ciues nostros Tragurieusis non presumatis in aliquo pertubare. Si autem aliquam babetis accionem contra ipsos, experiamini coram nobis iusticia mediante. lllos eciam nobis fideles, quos de Regno nostro exclusistis, reducatis; et bona ac possessiones restituatis eorumdem. Preterea quatuor ex vobis tneliores, si nobis fideles esse vultis, vsque festum Sancti Micbaelis ad nos transmittatis, ut nos vna cum ipsis de bono statu Regni Croacie ordinemus. Dátum Bude iu festő Sancti Laurencij martiris. (Lucius, Memorie storiche di Trau. 93. 1.)