Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
rum Dullatenus repetendam. Obligantes se sepedicti Sarason et Petrus, quod quicunque de coguatis ipsorum aut vieinis suis occasione terre prefate eosdem Oliuerium et Jacobum ac ipsorum beredes molestare attemptarent, ipsi eosdem expedire tenebuntur proprijs laboribus et expensis. Mete autem ipsius particule terre, prout in litteris Capituli Agriensis vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit super Serholm, vbi sunt tres mete terree; deinde procedit ad meridiem in sinu eiusdem monticuli transiens viam venit ad fontem Wereb, et est commetanea terre filij Dama, iuxta quem sepedictus Jobag dixit eis, quod ibi in eodem loco due mete terree continebantur, quarum modo nec locusest visus; a quo quidem loco tendit sursum per eundem fontem, et transit villám, et deciinat ad occidentem vltra ipsum fontem, vbi sunt due mete terree, de quibus vádit ad quandam pirum, sub qua sunt tres mete terree ; et ibi descendit in eundem fontem super Hidegkút (aliud exemplar „Hidegkuth"), ubi eciam a parte occidentali conterminatur proprie terre eiusdem Jobag ; inde per eundem fontem tendit sursum ad ortum eiusdem fontis, vbi valles geminantur, et in vna valle ipsa meta tendit ad septemtrionem, in qua commetatur cum Thoma filio Voysa („Woysa") et cognatis suis; deimle procedit ad ortum solis transiens in montem Mesces („Mezes") per metas et metas; de quo monte venit reuertens in eundem monticulum , per quem egressa est primo; et de eo descendit in fontem Cburtus („Chwrtus") vocatum, et ibi inter vlmos sunt tres mete terree; de quibus per eundem fontem descendit ad quendam locum in longum vnius iugeris terre, vbi snnt tres antique terree mete, iuxta quas est inueteratus truncus pomi radicatus; de quibus tendit ad tres metas ad meridiem in sinu monticuli sitas; de quibus asscendit in primam metam capitalem ; et sic talibus metis antiquis circuitur et continefur particula terre superius assignate. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Andree Lectoris Ecclesie nostre anno Domini M°CC° nonagesimo. Magistro Dominico Ecclesie nostre Preposito, Dominico Cantore, Juliano Custode, Oliuerio Wachiensi („Wacyensi"), Nicolao Pestiensi, Chepano de Zolnuk, Chullano Cbengradiensi Archidiaconis alijsque