Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
runt nobis patentes litteras nostras pro partibus duplicatas super communi diuisione vniuersorum nobilium de Zurchuk confectas et concessas, in quibus quidem litteris coram nobis perlectis de uerbo ad uerbum pariter et collatis inter alios articulos diuisionis huiusmodi comperimus, quod sepedictus Bencb molendinum antedictum in aqua Tornua situm cum tribus iugeribus terre ante ipsum molendinum a parte aquilonis in uno ordine existentibus et ad eandem plagam aquilonis in latitudine, et ad orientem ac ad occidentem in longitudine protendentibus et pertinentibus ad idem molendinum, quod in medietate longitudinis ipsius terre in dicta aqua dicitur esse situm, contra vniuersitatem nobilium de eadem Zurchuk secundum arbitrium proborum virorum extra omnem coramunitatis diuisionem prefatam optinuisset prestito corporali iuramento, et idem nobiles de Zurchuk prefatum molendinum cum dictis tribus iugeribus terre eidem Bench et heredibus suis paciíice et quiete possidendum reliquissent; sicut et Erd, Salomon, Belud et Bogizlaus uice omnium nobilium predictorum reliquerunt. Nos igitur ad iustam peticionem nobilium predictorum articulos prefatarum litterarum non rasarum, non cancellatarum, nec in aliqua sui parte uiciatarum, presentibus inseri fecimus, et ad perpetuam rei memóriám eisdem nostrum sigillum duximus apponendum. Dátum in festő Apostolorum Philippi et Jacobi Beatorum anno Domini millessimo ducsntesimo nonagesimo. Magistris Carachino Preposito, Dominico Cantore, Bors Lectore, Stephano Custode Ecclesie nostre existentibus. (Eredetie börhártyán, melyről a káptalan pecsétje lemállott, a nemz. muzeum, kézirattárában.)