Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

nostrique heredes, habito nostrorum amicorum consilio, viris ydoneis ac honestis Tiieodorico de Mulbach, et Luduico fratri suo nec non successoribus eorum, siluam que Rvda uocatur, circa alpes sitam , quam a Regia Gracia obtinuimus, eisdem contulimus pro noua uilla locanda, cum omni iure Cypsensi, que wlgariter Lanthecce debet nuncupari. Insuper quot­quod uillas in prefata silua potuerint construere, libere contu­limus excolendam. Hec (így) sunt mete: Prima incipit a uilla, que Birbury vocatur, et tendit ad fluuium , qui Bela dicitur ; deinde ad montes niueos usque ad terminos Polonicales; abinde ad montem orientalem ; etsicredeunt ad uillam supra­dictam. Qui racione locacionis quatuor mansos liberos, sextum denarium censualem, tercium de iudicio, molendinum et bra­satorium iure hereditario possidebunt. Omnibus autem ad lianc locacionem uenientibus, quocunque anno uel tempore super­uenerint, XVI annorum contulimus libertatem ; quibus exple­tis singulis annis de quolibet manso vnum fertonem vsualis argenti et terrestri (így) ponderis in Resurreccione Domini soluere tenebuntur. Preterea in uenacionibus et piscacionibus liberam habeant facultatem. Item si aurum, uel argentum, aut eris metallum repertum fuerit, ipsos uolumus a porcione eorum non repelli. Soltetos uero cum Juratis uolumus omnia iudicia iudicare; ita tamen, ut nobis nichil depereat nostri iuris. Ec­clesie libertatem uolumus procurare, cui eciam unum mansum liberum pro dote damus; secundum vero mansum pro pascuis animalium uille assignamus. Vt autem hec omnia rata et im­mutabilia a nobis et nostris posteris inuiolata permaneant, presentem paginam dedimus nostri sigilli munimine ro­boratam. ín cuius eciam maioris firmitatis plenitudinem ho­norabilium uirorum , Magistri Jacobi Prepositi de Cypis, et domini Jobannis Abbatis de Ordine Cysterciensi sigilla peti­uimus appendenda. Acta sunt bee coram Juratis Terre, Ti­lone uidelicet Antiquo Judice de Bela, et Cunrado filio Gys­leri de Meinhardi Uilla, et alijs quam pluribus. Dátum in Lumpniz in festő Pasche, anno ab Incarnacione Domini M°CC ÜLXXX ÜIX°. (Eredetie börhártyán, melyen egykor három pecsét, s névszerint ezeknek középsője zöld-vörös-sárga selyemzsinóron függött, de már mindhárom el­veszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom