Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini M°CC°LXXX° nono. A B C D (Az eredeti után ; közli T. Dergi Somogyi Antal ur.) 364. A nagyváradi káptalannak a Gutkeled nemzetség Szabolcsmegyei javait tárgyazó osztályára vonatkozó bizony ságlevele. 1289. ABC Capitulum Ecclesie Waradiensis omuibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire : quod Comite Laurencio filio Pauli de genere Guthkeled ab vna parte, Mathya et Paulo íilijs Comitis Detrici filij dicti Pauli, sicut dixerunt, ab altéra coram nobis personaliter constitutis, dictum et propositum extitit pereosdem, quod in vniuersis possessionibus seu terris suis, hereditarijs scilicet, empticijs et acquisitis, communiter vsque modo possessis, talem inter se fecissent diuisionem ; quod medietas quaruudam terrarum in Comitatu de Zobouch existencium Gruuth uocatarum, quarum vnam hereditariam, aliam uero empticiam esse asserebant, a parte meridionali existentes, medietasque cuiusdam terre empticie Wulkan uocate, que uberior seu maioris precij computabatur porcio ab alia, ab oriente nichilominus existens, prefato Comiti Laurencio, quia idem res dotales domine relicte Comitis Martini fratris ipsorum, que eos communiter tangebant, de suis proprijs omnino persoluit; item medietas sessionis in quadam terra eonyn hereditaria sua Achas uocata a parte orientali, quam medietate ab alia quedam arbores nucum separare dicuntur,