Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
355. % IV. László királynak intézkedése, hogy a nyúlszigeti apáczazárda összes birtokába visszahelyeztessék. 1289. Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis; quod nos vniuersas possessiones Ecclesie Beate Virginis de Insula in Regno nostro ubique existentes, simul cum tributis in castro Budensi in foro, et in Pestli exigendis; item vineis, molendinis fenetis, siluis et piscinis, que uulgariter tana nuncupantur; item palacia in Calidis Aquis existencia, simul cum mansionibus pertinentibus ad ipsa; et specialiter Monasteriuui de Teluky, simul cum uilla, racione Patronatus pertinenti ad idem, auferendo a quolibet, reddidimus et restituimus eidem Ecclesie Beate Virginis; eo modo et ea plenitudine, quemadmodum per Belam karissimum auum nostrum, et Stepbanum karissimum patrem nostrum, Reges illustrium recordacionum donate extiterant et collate, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas: omnia instrumenta si que per aliquem super faeto collacionis dictaruin possessionum a nobis optenta essent uel extitissent, cassa et uiribus irrita esse uolumus, et per omnia presentibus rouocamus. Dátum in Rakus in octaua Ascensionis Domini, anno Domini M°CC° octuagisimo nono. (Eredetie bőrhártyán, a hátul odanyomott pecsétnek töredéke megvan, a budai kir. kamarai levéltárban. Ugyanott őriztetik ezen okmánynak Palóczi László országbíró által 1463. rBude sabbato proximo post festum Visitacionis Gloriosissime Virginis Marié", papíron „Petrus litteratus de Keztliewlcz legittimus procurator religiosarum dominarum Anne Prioriss» et Conuentus sororum sanctimonialium Claustri Beate Marié Virginis da Insula Leporum" kiadott törvénykezési átirata.)