Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

profectus salutares exquirimus, ab biis, per que Diuina Maie­stas offenditur, sollieite revoeemus % et ad laudabilium exerci­tium actionum , quibus gratia celestis acquiritur, summopere inducamus. Ab olirn siquidem, dum nos minor satus baberet, audivimus, et postquam etiam Domino disponente eonseendi­mus gradum Apostolice dignitatis, nostris est auribus inculca­tum, quod in Civitate predicta nonnulla statuta, nedűm iniqua, quinimmo nefanda et horrenda, quamplurimum crudelibus studiis observantur, quorum pretextu Clerus Civitatis et Dio­cesis Paduanorum multimodis offensis impetitur, lacescitur iniuriis, afficitur contumeliis, et periculis exponitur dire mortis, ipsa faeti evidentia super biis tesíimonium perbibente. Quia igitur tante horribilis tamque execrabilis abhominationis sta­tuta nolumus, sicuti nec debemus, urgente constientia men­tem, aliquatenus tolerare, cum Deo displiceant, turbent Eccle­siam ; ecclcsiastice preiudicent libertati, animarum et corporam dispendia generent, cedant in iuris iniuriam, et fidelium animos scandalizent,predictosPotestatem ;Antianos ;Consiliarios et Com­mune per alias nostras sub certa forma litteras monemus, roga­mus et hortamur a,ttente ;per Apostolica eis scripta mandantes, ut advertentes sollieite, quod-per nephariam eorundem observan­tiam statutorum Potestatis, Antianorum, Consilariorum et Com­munis ac Civitatis predictorum fania laudabilis quamplurimum denigratnr, et grave imo gravissimum salutis eorum profecti­bus ingeritur detrimentum ; statuta omnia Civitatis eiusdem publica vei secreta, ordinationes, scripturas, quacunque forma verborum scripta sunt ; seu quocunque nomine censeantur, sive specialiter nominentur ab ipsis, sive cognominentur generáli vocabulo statutorum, que in quantum contra libertatem Eccle­sie et rerum ecclesiasticarum et personarum sunt, prout de faeto procedunt, duximus irritanda, et declaramus nullius fore momenti, ac nullius prorsus existere űrmitatis, sublato cuius­libet dití'icultatis obstaculo, de capitularibus seu statutariis suis aut quibusque libris vei cartis infra quindecim dies, a recep­tione predictarum litterarum nostrarum directarum eisdem computandos, ubicumque sunt scripta, curent penitus abolere, illa vei similia nullo umquam tempore restitutum coram te prestent publice iuramentum; sic maudatis nostris in hoc efficaciter parituri, ut devotionis sue sinceritas digne commen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom