Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

eques euadens per Tyciam transnatauit, pluribus alijs litteris eombustis solo priuilegio Bele Regis taliter remanente ; super quibus omnibus dictis litteras inquisitorias Clianadieusis Ca­pituli et Orodiensis produxit iu médium, veritatem sue reci­tacionis de verbo ad verbum continentes; insuper tenorem priuilegij Bele Regis ex registro Waradiensis Capituli de no­stro mandato transscriptum Conuentus Sancti Stephani de Pro­montorio Waradiensi in suis litteris ad modum priuilegij ad maiorem cautelam similiter Capitulum Waradiense transsump­serat: tamen visum fűit omnibus uobis, vt conseiencie nostre satisfaciamus, et iniqua ora loqueücium per veritatem ob­struamus: quod sigillum priuilegij Bele Regis rumpamus per médium in immissione serici ad sigillum, et si veritatem cou­tineat, quamquam iam satis clare de veritate sit probatum per litteras transscriptas laudabilium Capitulorum, tunc ex certa sciencia, prout a nobis petit eleganter, confirmemus, et posses­siones in eisdem priuilegijs nominatas ab omnibus occupato­ribus et detentoribus liberemus, eidem Comiti Thome et suis heredibus reddentes, pacifice et perpetuo possidendas. Igitur cum illud sigillum de mandato nostro, presentibus Prelatis et Baronibus nostris predictis, per Thomam Episcopum Ecclesie Waciensis aule nostre Vicecancellarium fractum fuisset per médium in duas equales partes, verum in serico interiore sa­num et íirmum comperimus nulla falsitate vicíosum. Nos ita­que in memóriám reuocantes illud propheticum : „Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum et illud: „Non vidi justum derelictum, nec semen eius querens panem"; at­tendentes eciam, quod supremum in rebus bonum est justiciam conseruare, et vnicuique tribuerequod suum esse dinoscitur, nec sinere quod potestatis est fieri, sed quod equum est, cu stodire; priuilegium prefatum aui nostri gloriosi Regis Bele laudabilis memorie, nec non Capituli Waradiensis et Conuentus Sancti Stepbani de Promontorio Waradiensi, tenorem eiusdem Bele Regis priuilegij coutincns subnexum et vallatum veritate, nec in aliqua sui parte viciatum, imo examinatum, sicut au­ruminfornace purgatum ter, repurgatum septuplum, de verbo ad verbum presentibus insertum, in eternam rei memóriám firmitatemque perpetuam authoritate Regia ex certa sciencia duximus eoufirmandum, reuocantes omnes donaciones, conces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom