Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

seruorum; Burluam cum duobus íilijs suis, Zurk cum duobus fratribus Gurk et Beden uocatis, filius Thome carpentarij, Thomas filiolus Petri, et filius coci Micbaelis uocatorum, qui ab ipso Ponicb Bano aufugerant, ubicunque idem Nycolaus reinuenire poterit, in die Exaltacionis Sancte Crucis seu rc­stitucionis castrorum memoratorum restituet Ponicb Bano sub testimonio Capituli prememorati. Sed si reinuenire non pos­set, extunc dabit pro eisdem nouem capitibus seruorum duas mansiones libertinorum cum fdij suis, videlicet Gregorium et Gurk; et si ijdem duo libertini cum filijs complere numerum nouem capitum suorum non possent, extunc complebit idem Nycolaus in pecunia, dando pro quolibet capite trcs marcas in bono argento, ita tamen quod pro vno seruo tres libertini recipientur ex prenotatis; eodem die eciam idem Nycolaus iurabit, quod de predictis nouem capitibus seruorum nullum apud se haberet, nec eelare ullum contra ipsum Ponic Banum quicquam ex eisdem; et quicunque de cetero de predictis seruis uel libertinis ab ipso Ponich Bano siue clam, siue pa­lam ad eundem Nycolaum reuerteretur, extunc semper ad fidem suam restituere tenebitur eidem Ponich Bano, et ab omnibus impetitoribus eosdcm aput ipsum Ponicb Banum defensare. Super quo eciam, ne huiusoiodi obligacionis series per ipsum Nycolaum facte contra prefatum Ponic Banum aliquatenus infringi valeant, prenotati nobiles viri ipsi Ny­colao astantes prestiterunt iuramentum. Ceterum idem Nyco­laus in festő annotato assumpsit se daturum eidem Ponic Bano de uino anni presentis decem tunellas vini cum tuuellis, curribus et quadraginta bonis bobus, quarum quelibet tunel­larum continere debet centum cubulos vini. Hoc adiecto, quod si qua parcium de premissis omnibus vei singulis premisso­rnm resiliret, vniuersas possessiones suas hereditarias et em­pticias amittet, pars utraque se ad id coram nobis obligauit spontanea uoluntate. Dátum in quindena Sancti Regis anno Domini M°CC° septuagesimo sccundo. (Ugyan a székesfehérvári káptalannak 1274-ki átiratából, mint alább ; a főméit, herczeg Batthyáni család levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom