Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

214. IV. Látzlb királynak törvénykezési szabadalma Mihály és Egyed, Ubul fiainak, Zabolch-megyei népei számára. 1281. Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod quia Comes Mycbael et Egidius filij Wbul; Stephanus, Magister Petrus et Paulus filij eiusdem Comitis Mychaelis, nobis et Regno nostro obsequia fideliter multipliciter impenderunt, vniuersos populos eorundem in Comitatu de Zobolch existentes, ajudicioseu jurisdiccione omnium Comitum Parochialium pro tempore constitutorum fore duximus in perpetuum eximendos; et spe­cialiter omnes causas, que in uilla ipsius Comitis Mycbaelis et filiorum suorum predictorum Semyen vocata, in qua fórum dicitur celebrari, tam in die fori, quam alijs temporibus mote fuerint et exorte per homines seu populos in eadem villa corn­morantes, aut per alios extraneos, idem Comes Mychael et filij eiusdem debeant finaliter iudicare. Vnde volumus et pre­cipimus Comiti seu curialitori de Zobolch pro tempore consti­tuto, quatenus populos eorundem Comitis Mychaelis, fratris et filiorum suorum superius nominatorum, in dicto Comitatu de Zobolch existentes, nullus eorundem debeat seu presumat agrauare, seu eciam molestare; cum eosdem populos a juris­diccione eorundem Comitum Parochialium modo premisso du­xerimus eximendos. Dátum in villa Gapey feria quinta pro­xima post octauas Epiphanie Domini anno Domini M° CC* octuagesimo primo. (Eredeti börhártyán, a hátúi oda nyomott pecsétnek töredéke megvan ; a nemes Kállay családnak levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom