Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

rediens retulit, quod coram ipso et in presencia duorum Fra trum Predicatorum, qui ambo Petrus et Petrus uocabantur, idem Comes Morianus , eger quidem corpore, sed mentis sue compos, inter cetera testamenti disposita seu ordinata, de possessionibus suis tale testamentum condidisset; si tamen ipsum sine heredum solacio decedere contingeret; quod pos­sessiones suas, quas habét in Comitatu de Baraua ; Jeneu et Naney uocatas, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis, reliquisset consorti sue pro dote sua, rebus secum ablatis, quas ab ipso per spoliaciones receptas esse recitas­set. Item filie sue reliquisset possessiones suas in Comitatu de Wolkou existentes, Zorwos, Warad et Touth uocatas, cum vtilitatibus suis et ad se pertinentibus. Item possessionem suam, quam in Eng habere dinoscitur, reliquisset filie sororis sue cum suis pertinencijs vniuersis; item Claustro Sororum de Ordine Fratrum Predicatorum de Insula Sancte Marié Uir­ginis, in quo loco sepulturam sibi fieri elegit, reliquisset possessionem suam Anias vocatam, quam habct iuxta Tisci am cum omnibus utilitatibus suis, piscinis videlicet, et perti­nencijs suis vniuersis. Item reliquisset eidem Ecclesie pos­sessionem suam, quam habét ultra Tisciam nomine Ykurholm cum omnibus pertinencijs suis. Item quandam terram suam iuxta Tisciam Koxol vocatam reliquisset Claustro Sororum supradicto. Alia autem, que de seruis et ancillis suis ordina­uit, continentur in litteris testamenti sui in camera Ecclesie nostre; quas litteras idem Comes Morianus sub suo et dicto­rum Fratrum Predicatorum sigillis nobis curauit destinare. Dátum tercio die medij XL-me. (A budai káptalannak 186. sz. a átiratából;

Next

/
Oldalképek
Tartalom