Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
161. IV. László király megerősíti a budai káptalannak azon javakat tárgyazó határjárását, melyeket Moys a királyné tárnokmestere a nyúlszigeti apáczazárdának adományozott. 1279. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cursus metarum possessionum Sororum de Insula Virginis Gloriose Igol, Posony, et alia villa Posony, Ozlar, Burhud, Racusy et Belth vocatarum in Comitatu Symigiensi existenciiwn ; et ville Kosuk in Comitatu de Tolna existentis; ac ville Ethe, per Moys virum nobilem Magistrum Tauarnicorum domine Regine karissime consortis nostre eisdem Sororibus collatarum, sicut in priuilegijs Capituli Budensis fidelium nostrorum per Marcellum et Petrum Comites, officiales dictarum Sororum nobis exhibitis vidimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta terre Posony incipit a parte oceidentali iuxta magnam viam, qne venit de Syinigio, vbi sunt tres mete terree angulares sub ligno piri agrestis, quarum vna separat Comiti Johanni íilio Pouce, alia Lourando Bano ad villám Lapsa vocatam, tercia Magistro Moys ad villám Posony nuncupatam ; abliinc tendens per eandem viam parum ad partém orientalem, vbi est meta antiqua et alia noua; dehinc iuxta eandem viam ex parte septemtrionaly eundo parum sunt due mete antique et tercia noua; deinde per quandam viam eundo ad partém septemtrionalem sunt octo mete veteres et vna noua; abinde tendens ad partém septemtrionalem perueniet ad quinque metas antiquas, vbi est vna meta noua ; dehinc per eandem viam ad quatuor metas antiquas, vbi vna meta est noua; abhinc procedens per viam predictam in magna silua vádit ad partém septemtrionalem per multas et continuas metas antiquas et 15*