Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie stb. (követke­zik IV. László királynak 1277-ki adománylevele, mint alább 118. sz. a.) Nos igitur peticionem (így) eiusdem fratris Petri libera­litate Regie annuentes, prefatas litteras de uerbo ad uerbum insertas auctoritate presencium duximus confirmandas ; dup­plicis sigillli nostri munimine roborando. Mete autem ipsius terre, prout in litteris Capituli Budensis, sub quorum testi­monio per discretum uirura Magistrum Jobannem Prepositum Ecclesie eiusdem memoratam dominam Elisabeth sororem no­stram karissimam in corporalem possessionem dicíe terre fe­cimus introduci, contineri uidimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte orientali, vbi dicuntur esse tres mete terree et antique, separantes una a terra Neweg, alia a terra Toxun, tercia a terra Tawarnuk; hinc procedendo uersus meridiem ad terram Alberth sunt per ordinem sex mete terree; et ibi perueniendo ad terram Alberth sunt tres mete, quarum una separat a terra Neweg, altéra a terra Al­berth, tercia a terra Tawarnuk; hinc eundo ad eandem meri­dionalem partém sunt per ordinem quatuor mete; post bee iuxta unam uiam sunt tres mete, una meta uille Wang, alia terre Ded, tercia terre Tarnuk ; hinc inter terram Ded et Tar­nuk sunt due mete ; hinc tendit uersus occidentem, iuxta unum monticulum Patol sunt tres mete, vna villeWosyan, alia terre Nicolay, tercia terre Tarnuk; hinc parum procedendo est una meta terre Nicolay et terre Tarnuk ; hinc paulisper pro­cedendo sunt tres mete, una terre Nicolay, alia terre Toxun, tercia terre Tarnuk; et ibi terminatur. Yt igitur huiusmodi donacionis et confirmacionis nostre series robur perpetue fir­mitatis optineat, presentes concessimus litteras dupplicis si­gilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Thome in Prepositum Albensem Electi aule nostre Vice-Can­cellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LXX° se­ptimo, Regni autem nostri anno sexto. (Eredetie börhártyán, a zöld-vörös selyemzsinóron függött pecsét elve­szett ; a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom