Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
256. V. István királynak Tavarnuk és Ursed nevü földeket tárgyazó adománya Aha, Egyed királyi fötárnokmester testvére számára. 1272. Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod Egidius Magister Tauarnicorum nostrorum, Comes Posoniensis dilectus et fidelis noster, pecijt a nobis instantissime. vt terras Tauarnuk et Wrsed, ad Castrum Nitriense pertinentes, Aba filio Aba fratri suo de benignitate Regia conferre dignaremur. Verum quia de statu et qualitate earundem terrarum nobis ueritas ad plénum non constabat ; Mychaeli Comiti eiusdem Comitatus dedimus in mandatis, vt qualitatem et statum dictarum terrarum nobis fideliter intimaret, et si easdem terras inueniret nostre collacioni pertinere, statueret et assignaret predicto Aba sine preiudicio iur'S alieni. Qui postmodum cognita ueritate nobis in suis litteris intimauit, ipsas terras esse vacuas, et contiguas terre dicti Aba Vylok vocate, et nostre collacioni pertinere; quas eciam presentibus commetaneis et uicinis, ac jobagionibus eiusdem Castri, eidem Aba statuisset ct assignasset, sub eisdem metis et termiuis, quibus idem Castrum easdem terras possedisse et tenuisse dinoscitur, nemine contradictore existente. Nos igitur ad instanciam et peticionem eiusdem Magistri Egidij, dilecti et fidelis nostri, dictas terras Tauarnuk et Wrsed predicto Aba, et per eum suis heredibus keredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et inreuocabiliter possidendas. Vt igitur huius nostre donacionis seu collacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam in irritum valeat reuocari, presentes eidem Aba concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus