Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
terre Saag, super qua litis matéria fűit mota, sicut eciam in eisdem litteris nostris vidimus contineri, cessit per arbitratores in ius et proprietatem Capituli snpradicti, in pace et sine aliquo coneambio possidere; aliam autem partém ipsius terre prefati nobiles de Saag permiseruut, dederunt, et ex sua concesserunt bona voluntate ipsi eidem Capitulo perpetuo possidendam. Hac tamen condicione interposita, quod ipsi et eorum successores semper in sempiternum, viam habeant per eandem terram ad vsum siluarum Bersen liberam transeundi. Que quidem terra iacet inter foutem Bana vocatum, et inter fontem Fenkw nominatum; et conterminatur terre Monasterij de Boldua. Capitulum uero Strigoniense inconcambium ipsius terre quandam particulam terre sue, similiter Saag vocate, triplo mensuratam, dederunt et plene condiderunt prenominatis nobilibus Egidio, Andree et Garman perliempniter babituram, que particula terre ab oriente a terra Ecclesie Strigoniensis tribus metis separatur, ab aquilone fluuio Ipul distinguitur, ab occidente uero cum terra eorumdem nobilium conterminatur, a meridie terra Micou de Ganan concluditur, sicque eadem adiacet terra a parte oceidentali secus fluuium Ipul iuxta terram et molendinum Egidij prenominati, terreis metis vndique separata; fluuio tamen Ipul eidem Capitulo libere remanente. Ad bee partes coram nobis constitute retuleruut, obligantes se, quod sepedictum Capitulum Stiigonicnse terram, quam dictis dederunt nobilibus, apud eosdem et suos heredes heredumue sftccessores ab omni controuersia futuris in temporibus ipsam impetencium defendere et couseruare suis proprijs laboribus et expensis penitus teneantur. Similiter autem ijdem nobiles Egidius et socij sui terram, quani Capitulo Strigoniensi contuleruut, apud eosdem hac condicione habita conseruabunt. In hujus igitur rei testimonium et robur, presentes ad peticionem parcium contulimus, alfabeto compertitas, et sigilli nostri munimine roboratas. Anno verbi incarnati M° ducentesimo septuagesimo, octauo kalendas Octobris, Gregorio Preposito, Jona Lectore, Andrea Cantore Magistris, Paulo Custode, ceterisque quampluribus, iuEcclesia Beate Virginis Marié ministrantibus deuote rerum omnium conditori. (Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sión III. köt. 143. 1.)