Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
quam reambulauerunt, fuerit ipsorum hereditaria, et per dictos jobagiones Castri indebite oceupata. Cum itaque diligeutissima inquisicione facta, et recepta iuratoria caueione, ut prediximus, inuenerimus, dietam particulam terre esse hereditariam ipsorum nobilium predictorum, eandem ipsis nobilibus, exclusis jobagionibus Castri predicti de eadem, restituimus hereditario iure perpetuo possidendam, et metas, sub quibus ijdem nobiles ipsam terram possidere debeant, fecimus eleuari. Mete autem hoc ordine distinguntur: Incipit prima meta a parte meridionali iuxta villáin Ambrosij predicti Denna vocatam iuxta fluuium Denna, et ibi sub arbore ceraso sunt mete; deinde in eodem fluuio vádit ad partém septemtrionalem metis duplicibus, et peruenit usque ad metas terre nobilium de Elya, et ibi sub una quercu sunt mete; deinde flectitur ad orientem iuxta metas et terminos terre nobilium de Elya, et vádit cum metis duplicibus, ct venit usque ad aliam terram hereditariam ipsius Ambrosij, de qua eadem particula erat excepta, ubi contiguatur cum illa; et sic terminatur. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri, et sigillorum nostrorum sociorum munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Sebastiani Cantoris de Posoga et Canonici Albensis Protlionotarij nostri anno Domini M° CC° LX° octauo. (IV. László királynak 1274-ki megerősítő' privilégiumából, a budai kir. kamarai levéltárban. Töredékét közölte Fejér Cod. Dipl. VII. kötetében. 1. r. 349. I.)