Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

Comitc Doininico coram domino Rege Bela requirebat, taliter essct composita et sopita; quod dictus Comes Dominicus pos­sessiones hereditarias dicti Ipoliti dedit et assignauit merno­rato Lamperto quiete et perempniter possidendas; quarum possessionum nomina sunt, videlicet uilla Tulman, uilla Drauci, item uilla Lanka, et terra cuiusdem uille Patrim uo­cate, que est iDter uillam Bagia et uillam Ontli. Item idem Comes Dominicus dedit et assignauit ipsi Lamperto quandam particulam terre, quam dictus Ipolitus in uilla Zekche possi­debat, prefatus uero Lampertus quandam possessionem Wylok uocatam, quam auus dicti Ipoliti, sicut dicit, iure empcionis possidebat, cum omnibus predijs et pertinencijs suis, in eis­dem metis, quas dicunt in litteris domini Regis contineri, que mete separant et distingunt ipsam possessionem Wylok ab alijs possessionibus Ipoliti antedicti, Comiti Dominico supra­dicto reliquit et dimisit pacifice et perpetue possidendam; se taliter obligando, quod si aliquis de generacione sua dictum Dominicum super ipsa possessione Wylok uellet impetere, Lampertus eundem et suos heredes tenebitur expedire. Postea dictus Comes Dominicus obligauit se soluturum ipsi Lamperto sexaginta marcis in argento mercimoniali, de quibus uiginti marcas soluet in octauis festi Sancti Martini, item uiginti mar­cas in octauis Natiuitatis Domini, et uiginti marcas in octauis Purificacionis Beate Marié Uirginis; et si aliquem predicto­rum terminorum neglexerit in soluendo, soluere tenebitur cum pena dupli. Adiectum est eciam per partes, quod si aliqua questio super facto quarte de ipsis possessionibus per aliquem moueretur, quelibet parcium se pro sua parte tenebitur expe­dire. Et sic piacúit utrisque partibus, quod omnis controuersia, que inter Comitem Dominicum et fratres suos, uidelicet Symo­nem Comitem et Michaelem, et Comitem Beers, ac inter pre­dictum Lampertum et Balasium fratrem eius, qui presenciali­ter huic ordinacioni consensit, uertebatur actenus super duello, destruccione, dampnis ac inimicicijs, omnino est sopita; et solucio pecunie antedicte de uoluntate parcium in terminis prenotatis debet fieri coram Capitulo Albensi, cuius Capituli litteras priuilegiales pars utraque facta solucione pecunie supradicte se impetraturum obligauit. Item postea adiectum est, quod si qua parcium de hac forma composicionis resilie-

Next

/
Oldalképek
Tartalom