Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

dietus Nicolaus de geuere Ivatpan nullám inter ipsos comme­taneos haberet porcionem, preter quadraginta iugera terre, que sub monte Nyr in partém eius deberent peruenire, Nico­lao hoc idem coníitente; sed illa XL iugera terre idem Nico­laus, contra Mahariam bilotum de Petet ordinario iudicio co­ram nobis pro predicta causa terre populorum Regine de Boyon conuictus, dicto Scemeyno Comiti per conuencionem in pace dimisit; quia ad perdendam omnem terram suam fuerat, super eadem causa terre per Mahariam nominatum coram nobis con­uictus. Et sic terram populorum Regine sitam in villa Boyon, et illa predicta XL iugera terre, contra prenominatum Mahariam pereuidens testimoniumplenius in nostra presencia iustificatam Scemeyno Comiti ex precepto domini Regis et Regine perpe­tuo possidendam certis metis statuimus, nulla particula terre sepedicto Nicolao de genere Katpan in terra ipsius Scemeyn Comitis remanente ; prenominatis autem commetaneis : Jula, Petro, Gutus, Nicolao, Jegdu, et Boeslao, partém suam de ipsa non separantibus, sed communiter cum Scemeyno Comite, sicut prius habebant, in pace permittentibus. Mete cuius terre primum incipiunt: A Tezercut ab orientali parte, ubi sunt ar­bores nucum, et ibi sunt due mete; et postea ascendendo pa­rum sub ylice sunt due mete; abinde eciam ascendendo alcius in uertice eiusdem montis sunt due mete; iterum abinde de­scendendo per uallem retro foueam uinearum, a parte tamen orientali in latere montis ad arborem piri sunt due mete ; item abinde eundo et transeundo fluuium, qui descendit de Pelis, et uenit de domo Nicolai iuxta eundem fluuivm sunt due mete ; item abinde uadit iuxta uiam, que tendit uersus Budám, sunt due mete; et iterum iuxta eandem uiam tendit ad pirum, sub qua sunt due mete ; et abinde tendit iuxta stagnum, et in ru­beto sunt due mete ; deinde ubi fons ebullit sub nuce sunt due mete; et abinde tendit ad quasdam arbores, ubi populus et tylia continetur superius fontem poutou (így), et sunt ibi due mete ; et per eandem predictam uiam eundo cadit in alteram magnam uiam, que sub monte Nyr de Strigonio similiter uadit in Bu­dám, et sic terra ipsius Scemeyn Comitis a terra sepedicti Nicolai hys metis et terminis distinguitur. (A koresztesek esztergami konventjének ugyanazon évi átiratából, mint alább 121. sz. a , a budai kir. kamarai levéltárban.) 12*

Next

/
Oldalképek
Tartalom