Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

alia inra predicti Castri indebite occupata reuocarent, et ioba­gionum Castri terras, super quibus non est contencio, et quas a Castro hactenus pacifice tenuerunt, a terris castrensium re­ambularent, et eisdem iobagionibus Castri relinquerent, nouas metas iuxta ueteres eleuando, ne de cetero questio moueri possit aliquatenus de eisdem. Igitur, sicut idem Magister Chak post hec ad nos rediens retulit, terras Desniche, Bursonoch, Pukur et Lunheta nuncupatas inuenit per Martinum Comitem filium Tusk, iobagionem dicti Castri, ab antiquo pacifice pos­sideri; super quas, prout mandatum a nobis habuerat, nouas metas fecit eleuari iuxta ueteres. Quarum eciam terrarum mete, prout idem Magister Chak sub sigillo Chasmcnsis Capi­tuli nobis in seriptis presentauit, hoc ordine distinguntur : Incipit enim prima meta terre Üesnicha in capite riuuli Pri byn ; inde asseendit ad uiam ad metam sub tribus arboribus gertanfa; et per eam uiam iuxta terram Gordus uadit uersus orientem usque ad metam terream; inde declinans cadit in uallem, que ducit riuulum Desnicha in meta terrea iuxta aquam; inde per eandem aquam uergit inferius usque ad locum, ubi exit ad magnam uiam in meta; per ipsam autem uiam, quediscernit limites Garig et Gressencha, uadit ad mon­tem ad metam sub arbore tulfa; inde descendit in caput ri­uuli Bipan, ubi est meta ex parte meridionali; per eundem riuulum descendit uersus occidentem, et uadit.usque ad locum ubi exit ad siccam vallem, que ducit ad montem ad metam terream; de monte descendit per unam vallem in riuulum Pribin, per quem reuertitur ad caput eiusdem, ubi prima meta fűit inchoata, ibique terminatur. Item prima meta terre Pukur incipit super ripam fluminis Zoploncha in ualle, que ducit in aliud flumen nomine Pekur; et per illum uadit inferius usque ad locum, ubi predicta aqua Zopuncha cadit in Pukur; et per Zopuncham reuertitur in predictam uallem, ubi prima meta fűit incepta ex parte terre Michaelis. Item prima meta cuius­dam particule terre, queLonatu uocatur, incipit per quendam eursum aque, qui de flumine Lunha exit, et separat a pisca­toribus Castri Gresseniche, qui et parum terre circuit in campo pro sessione piscatorum suorum, et iuxta siluam reuertitur in fluuium supradictum. Item prima meta terre Bursonouch in­cipit in monte Garig in una meta sub arbore tulfa; et deinde

Next

/
Oldalképek
Tartalom