Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

nimode deberet possidere. Etsic in nostri presencia cum bona pacis tranquillitate ab inuicem sunt scparati. Nos igitur ad huius testimonium litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in uilla Buzad anno Domini M° CC° LX°. (Eredetie bőrhártyán, a hártyazsinegen függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.) 378. Lörincz jddrai érseknek sz. Miklós jádrai apáczazárda szabályo­zását tárgyazó rendelete. 1260. Quia iuxta canonum sanctiones bone rei dare consultum, et vite presentis habetur subsidium, et eterne remunerationis expectare cernitur prémium ; idcirco nos Laurentius Dei gra­tia Jadrensis Archiepiseopus cum nostro Capitulo uniuerso, deliberatione diu inter nos habita, et commuuicato cum plu­ribus sapientibus et religiosis viris consilio, diligenter consi­derantes, et utiliter attendentes, quod per donationem seu obla­tioncm Monasterij Sancti Nicolai de Jadra Ordinis Sancti Bene­dicti, quod Abbatissa caret, cum omnibus rebus suis mobilibus et immobilibus, quam uniuerse moniales ejusdem Monasterij pura et pia intentione de consensu patronorum ipsius fecerunt liberaliter et devote Deo et Ordini Sancti Damiani pauperum dominarum, sua simul eidem Ordini corpora offerentes ; non solum in Jadrensi provincia, sed in tota Dalmatia procuratur et acquiritur tam salus corporum, quam etiam animarum; predictam donacionem, seu oblationem totis cordis visceri­bus, ratam et gratam habentcs, predictum Monasterium cum omnibus juribus suis, et moniales omnes, que nunc sunt, et que de cetero per tempóra fuerint, ab omni jurisdictione, seu subjectione duximus perpetuo exiniendas, nichil omnino juris nobis jn eodem Mouasterio reservantes. In cujus donationis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom